라틴어 문장 검색

Sed omnia quae de Deo dicuntur, translationibus et parabolicis aenigmatibus involuta sunt, et per similitudinem vestigantur, ex parte aliqua inductam, ut aliud de ineffabili majestate credendo, nunc magis quam intelligendo degustemus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 39:3)
Difficile igitur, immo impossibile tibi est, vel initia eius degustare, si fontem de quo oriri potest, nescieris.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:39)
Claudit eam uestis que, picturata colore Multiplici, gaudet uarios inducta colores.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:8)
Et quamuis eius uestis respersa minutim Pulueris imbre foret, non denigratur honestas Materie formeque decor, sed gramate multo Picturata nitet multoque superbit honore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 16:6)
Illic pica, dubio picturata colore, curam logices perennabat insomnem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:102)
Tunica vero polymita opere picturata plumario, infra se corpus claudebat virgineum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:140)
Picturatas tamen imagines vetustatis fuligo fere coegerat aspirare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 70:3)
Set hic aeque non diutius muginandum, eiusdemque illius Enniani Neoptolemi, de quo supra scripsimus, consilio utendum est, qui degustandum ex philosophia censet, non in ingurgitandum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVI 6:1)
Tum Aristoteles Rodium petit, degustat:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, V 9:1)
Quo item degustato:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, V 10:2)
Verum cum populi invidiam ob incarcerationem Edwardi Plantagenistae iam degustaverat, consultum non putabat huiusmodi invidiam accumulare per incarcerationem comitis Lincolniae.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:6)
Melius fuerit hominem cum quo negotiaris primo leviter degustare et quasi ex longinquo, quam ab initio summam rei proponere, nisi forte in animo sit brevi illum aliqua quaestiuncula irretire et opprimere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLV. [ = English XLVII] DE NEGOTIATIONE 1:11)
Sunt libri quos leviter tantum degustare convenit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVIII. [ = English L] DE STUDIIS ET LECTIONE LIBRORUM 1:17)
Sed tempus est haurire te aliquid ac degustare molle atque iucundum, quod ad interiora transmissum ualidioribus haustibus uiam fecerit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:10)
talia sunt quippe quae restant ut degustata quidem mordeant, interius autem recepta dulcescant.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, I 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION