라틴어 문장 검색

Quod si vehementer et vomitus et deiectio et sitis vexant, et adhuc subcruda sunt, quae vomuntur, nondum vino maturum tempus est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 18장15)
Quod si uehementer et uomitus et deiectio et sitis uexant, et adhuc subcruda sunt, quae uomuntur, nondum uino maturum tempus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 18장 3:3)
Quod si vehementer et vomitus, et dejectio, et sitis vexant, et adhuc subcruda sunt quae vomuntur, nondum vino maturum tempus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVIII De intestinorum morbis, et primo de cholera. 3:4)
" Et dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Bibite et inebriamini et vomite; et cadite neque surgatis a facie gladii, quem ego mittam inter vos.
너는 그들에게 말하여라. “만군의 주 이스라엘의 하느님께서 이렇게 말씀하신다. ‘내가 너희 가운데에 보내는 칼로 말미암아 너희는 마시고 취하며, 토하고 쓰러져서 다시는 일어나지 마라.’” (불가타 성경, 예레미야서, 25장27)
Quem non erexit fastus, non gloria rerum, Non mundi deiectus amor, non lubrica fregit Luxuries, non luxus opum, non ardor habendi Succendit, non liuor edax, non anxia fedat Pestis auaricie, non laudis ceca cupido, Sed pocius donauit eum Prudencia, mundi Contemptus, rerum paupertas arctaque uictus Regula, despectus carnis, deiectio uite;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 22:2)
Hanc Ignobilitas sequitur gressusque sequentis Dedecus assequitur, heret Deiectio, Verber Assidet, applaudit Angustia, Casus adheret.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 18:9)
Alii ibidem mortui, alii membrorum laesione enervati jacebant, quidam semineces quassatis visceribus purpureum sanguinem vomebant;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 10:10)
Si coactus fueris in edendo, surge et vome, et refrigerabit te, et non adduces corpori tuo infirmitatem (Ibid.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 5:8)
"qui praeter altitudinem nimiam super quendam etiam vastissimum lapidem propter iacentem reddens, perfracta diffissaque crate costarum rivos sanguinis vomens imitus, narratisque nobis quae gesta sunt, non diu cruciatus vitam evasit:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:28)
vomet vatem decalvatum
(ARCHIPOETA, II52)
Huic non resistitur, nisi crebris divinorum librorum testimoniis incutiatur timor et caritas dei, si tamen ille, qui hoc agit, se ipsum praebeat patientiae atque humilitatis exemplum minus sibi adsumendo, quam offertur, sed tamen ab eis, qui se honorant, nec totum nec nihil accipiendo et id, quod accipitur laudis aut honoris, non propter se, qui totus coram deo esse debet et humana contemnere, sed propter illos accipiatur, quibus consulere non potest, si nimia deiectione vilescat.
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 7:4)
Et dixerunt unusquisque ad proximum suum: " Erigamus deiectionem populi nostri et pugnemus pro populo nostro et sanctis nostris ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장43)
Aliud est enim sanguinem, aliud bilem, aliud cibum vomere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium196)
aliud deiectionibus, aliud torminibus laborare;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium197)
si sine vomitu nausea fuerit, vel abstinere vel post cibum vomere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장44)

SEARCH

MENU NAVIGATION