라틴어 문장 검색

cerva carissima et gratissimus hinnulus, blanditiae eius inebrient te in omni tempore, in amore eius delectare iugiter.
그 여자는 너의 사랑스러운 암사슴, 우아한 영양 너는 언제나 그의 가슴에서 흡족해하고 늘 그 사랑에 흠뻑 취하여라. (불가타 성경, 잠언, 5장19)
stulti autem malorum memoria torquentur, sapientes bona praeterita grata recordatione renovata delectant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 74:2)
Quid est enim absurdius quam mulierem de humili veste viro superbire, cui te potius expediret obtemperare candidus moribus quam nigellis vestibus repugnare, quia etsi te indumentum monachae delectabat, etiam hoc gratius posset marito observato exoratoque sumi quam illo inconsulto contemptoque praesumi?
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 9:5)
Incustoditis et apertis, Lesbia, semper Liminibus peccas nec tua furta tegis, Et plus spectator quam te delectat adulter Nec sunt grata tibi gaudia si qua latent.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXXIV1)
Gratum hominem semper bene- ficium delectat, ingratum semel.
(세네카, 행복론, Liber III 76:4)
Si te grata quies et primam somnus in horam delectat, si te pulvis strepitusque rotarum, si laedit caupona, Ferentinum ire iubebo, nam neque divitibus contingunt gaudia solis, nec vixit male, qui natus moriensque fefellit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 173)
sed auditoribus etiam nonnullis grata sunt haec, quae cum intellexerunt acumine suo delectantur et gaudent, non quasi audierint sed quasi invenerint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 60:2)
est enim grata eloquendo novitas et emutatio, et magis inopinata delectant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 270:3)
Quamdiu enim quemquam ex studio malum delectat, quamdiu honestis inhonesta praeponit, quamdiu ei voluptas gratior est puritate, temeritas moderatione, adulatio correptione;
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:37)
Delectant te disposita, quae terra marique capiuntur, alia eo gratiora, si recentia perferantur ad mensam, alia, si diu pasta et coacta pinguescere fluunt ac vix saginam continent suam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 13:1)
Gratae sunt tibi meretrices, quia continua eas largitate ditasti, uterque delectabuntur scientes his dictis suam conscientiam non gravari.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 16:4)
Nec mullus nec te delectat, Baetice, turdus, Nec lepus est umquam nec tibi gratus aper, Nec te liba iuvant nec sectae quadra placentae, Nec Libye mittit nec tibi Phasis aves:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXVII1)
hunc autem dilectum fuisse Pollionis, et Ver- gilium gratum se futurum existimasse, si eum laudaret, cuius forma Pollio delectabatur, qui eo tempore transpadanam Italiae partem tenebat et agris praeerat dividendis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 111)
At illa quanto gratiora sunt quantoque in partem interiorem animi numquam exitura descendunt, cum delectant cogitantem magis a quo, quam quid acceperis ?
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 94:2)
quippe non prompte ueniam impertire rarenter adeundi adsiduitatem eius requirentis est, summumque argumentum amoris frequentibus delectari, cessantibus obirasci, perseuerantem celebrare, desinentem desiderare, quoniam necesse est gratam praesentiam eiusdem esse, cuius angat absentia.
(아풀레이우스, 플로리다 17:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION