라틴어 문장 검색

- Quidam obsessorum Antiochiae ad Christianos clanculo confugerunt, et praesidium juxta pontem exstructum custodiae Reymundi delegatum est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 131:2)
data rursus potestas tribunicia in quinquennium, delegatus pacandae Germaniae status, Parthorum legati mandatis Augusto Romae redditis eum quoque adire in prouincia iussi.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 16장 1:1)
Si enim ea causa calamitatis fuit, non in eo est culpa, qui obnuntiavit, sed in eo, qui non paruit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 45:10)
si enim ea causa calamitatis fuit, non est in eo culpa, qui obnuntiavit, sed in eo, qui non paruit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 45:10)
veram enim fuisse obnuntia- tionem, ut ait idem augur et censor, exitus approbavit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 45:11)
Metellus tamen postulat ut sibi postero die in foro obnuntietur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 3 7:8)
adsequitur inter lucos hominem Milo, obnuntiat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 3 7:14)
quo inspectante ac sedente legem tribunus plebis tulit ne auspiciis obtemperaretur, ne obnuntiare concilio aut comitiis, ne legi intercedere liceret, ut lex Aelia et Fufia ne valeret, quae nostri maiores certissima subsidia rei publicae contra tribunicios furores esse voluerunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 5장 1:6)
Ante lucem ibat ad Vespasianum imperatorem - nam ille quoque noctibus utebatur -, inde ad delegatum sibi officium.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 9:1)
Nam includor angustiis commeatus, eoque ipso, quod delegatum Cornuto audio officium, mei admoneor.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 14 9:1)
Primus porro obnuntio:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 228)
Quicquid inciderat, non tamquam malum aspernatus est et in se casu delatum, sed quasi delegatum sibi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 12:4)
lege autem agraria promulgata obnuntiantem collegam armis foro expulit ac postero die in senatu conquestum nec quoquam reperto, qui super tali consternatione referre aut censere aliquid auderet, qualia multa saepe in leuioribus turbis decreta erant, in eam coegit desperationem, ut, quoad potestate abiret, domo abditus nihil aliud quam per edicta obnuntiaret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 20장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION