라틴어 문장 검색

Stellae delicium mei Columba, Verona licet audiente dicam, Vicit, Maxime, Passerem Catulli.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, VII1)
Fons dominae, regina loci quo gaudet Ianthis, Gloria conspicuae deliciumque domus, Cum tua tot niveis ornetur ripa ministris Et Ganymedeo luceat unda choro:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, L1)
Delicium parvo donabis dorcada nato:
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, XCIX Dorcas1)
Omnino fortis animus et magnus duabus rebus maxime cernitur, quarum una in rerum externarum despicientia ponitur, cum persuasum est nihil hominem, nisi quod honestum decorumque sit, aut admirari aut optare aut expetere oportere nullique neque homini neque perturbationi animi nec fortunae succumbere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 87:1)
Capessentibus autem rem publicam nihilo minus quam philosophis, haud scio an magis etiam et magnificentia et despicientia adhibenda est rerum humanarum, quam saepe dico, et tranquillitas animi atque securitas, siquidem nec anxii futuri sunt et cum gravitate constantiaque victuri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 94:3)
Ergo et haec animi despicientia admirabilitatem magnam facit et maxime iustitia, ex qua una virtute viri boni appellantur, mirifica quaedam multitudini videtur, nec iniuria;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 50:1)
Nam et prudentiam malitia et temperantiam immanitas in voluptatibus aspernandis et magnitudinem animi superbia in nimis ex- tollendis et despicientia in contemnendis honoribus et liberalitatem effusio et fortitudinem audacia imitatur et patientiam duritia immanis et iustitiam acerbitas et religionem superstitio et lenitatem mollitia animi et verecundiam timiditas et illam disputandi prudentiam concertatio captatioque verborum et hanc oratoriam vim inanis quaedam profluentia loquendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 23장 3:2)
- totamque vim bene vivendi in animi robore ac magnitudine et in omnium rerum humanarum contemptione ac despicientia et in omni virtute ponamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 94:2)
fortitudini comitibusque eius, magnitudini animi, gravitati, patientiae, rerum humanarum despicientiae, quo modo respondebis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 31:10)
Rogati mox a quodam, delicio suo Quidnam fecissent, hoc locuti sunt modo:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Asinus et Galli.4)
Pupulus etiam delicium meum factus est ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 12 3:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION