라틴어 문장 검색

Corporis cultui moderate debet insistere et sapientem atque tractabilem et suavem se omnibus demonstrare, licet quidam credant se plurimum mulieri complacere, si stulta quasi vesana proferant verba suisque se valeant gestibus hominibus demonstrare dementes.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 10:21)
Ut trepidos rerum annales, tristemque laborum Inquirit seriem, attonitis ut spectat ocellis Semirutas turres, ad adhuc polluta cruore Flumina, famososque Ormondi volnere campos!
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 3:2)
trepida formidine proles Stat procul, et patrios horrescit nescia vultus.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 12:4)
Insipiens ratio, demens prudentia, tristis Prosperitas, risus flebilis, aegra quies.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:8)
Qui vero in libera civitate ita se instituunt, utmetuantur, hiis nihil potest esse dementius.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 58:30)
Quarein tranquillo tempestatem adversam optare, dementis est, subvenire autemtempestati, id est necessitati, quovis modo, quavis ratione, sapientisest.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 63:21)
" "Qui vero in libera civitate ita se instituunt, ut metuantur, hijs nihil potest esse dementius.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 124:11)
Quarein tranquillo tempestatem adversam optare, dementis est, subvenire autemtempestati, id est necessitati, quovis modo, quavis ratione, sapientisest."
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 268:5)
Namque convena undique multitudine trepide coepta fundante, coactisque copiis multis, pro statu rei praesentis id aptius videbatur, ut ad imperatoris novelli, per ludibriosa auspicia virium accessu firmandi sensum ac voluntatem dux flexibilis verteretur;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 25:1)
residuumque quod superfuit congestum in acervum exussit, quae utrum ut vanus gerebat et demens, an mandatu principis confidenter nefanda multa temptabat, usque in id temporis latuit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 11장 12:3)
Hac fiducia tres immanissimi reges venerunt tandem aliquando iam trepidi, ex his qui misere victis apud Argentoratum auxilia, iurantes conceptis ritu patrio verbis nihil inquietum acturos, sed foedera ad praestitutum usque diem, quia id nostris placuerat, cum munimento servaturos intacto, frugesque portaturos humeris suis, si defuisse sibi docuerint defensores.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 13:1)
Inter harundineta Mesopotamiae fluminum et frutecta, leones vagantur innumeri, dementia hiemis ibi mollissimae semper innocui.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 7장 5:1)
Trepidis deinde superatorum auribus ululantium undique Persarum intonante fragore, artius proelium intra muros exarsit, hostium nostrorumque catervis certantibus comminus, cum confertis inter se corporibus hinc indeque stricto mucrone, nulli occurrentium parceretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 14:1)
Circumspectis itaque trepidis rerum novarum exordiis, legatos ad eum mittere statuit, gesta docturos, eisque concinentes litteras dedit, quid actum sit quidve fieri oporteat deinceps, monens apertius et demonstrans.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 8장 3:1)
Nihil deinde amoto Lucilliano, differendum nec agendum segnius ratus, ut erat in rebus trepidis audax et confidentior, civitatem (ut praesumebat) dediticiam petens, citis passibus incedebat, eumque suburbanis propinquantem amplis nimiumque protentis, militaris et omnis generis turba, cum lumine multo et floribus, votisque faustis, Augustum appellans et dominum, duxit in regiam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 10장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION