라틴어 문장 검색

quem relinquentes castrametati sunt ultra Arnon, qui est in deserto, quod prominet de finibus Amorraei. Siquidem Arnon terminus est Moab dividens Moabitas et Amorraeos.
또 그곳을 떠나 아르논 강 건너편, 아모리인들의 영토에서 시작하는 광야에 진을 쳤다. 아르논 강은 모압과 아모리인들 사이에 있는 모압의 경계다. (불가타 성경, 민수기, 21장13)
unus scopulus prominens ad aquilonem ex adverso Machmas et alter a meridie contra Gabaa.
북쪽에 우뚝 솟은 절벽은 미크마스를 마주 보고, 남쪽의 다른 절벽은 게바를 마주 보고 있었다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 14장5)
Itaque cum audisset Achab sermones istos, scidit vestem suam et operuit cilicio carnem suam ieiunavitque et dormivit in sacco et ambulabat demisso capite.
아합은 이 말을 듣자, 제 옷을 찢고 맨몸에 자루옷을 걸치고 단식에 들어갔다. 그는 자루옷을 입은 채 자리에 누웠고, 풀이 죽은 채 돌아다녔다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 21장27)
usque contra portam Aquarum ad orientem et turrim, quae prominebat.
오펠에 사는 성전 막일꾼들과 함께 동쪽 ‘물 문’ 앞과 도드라진 탑까지 손질하였다. (불가타 성경, 느헤미야기, 3장26)
Quia humiliat eum, qui loquitur superba, et demissus oculis ipse salvabitur.
사람들이 내리눌리면 자네는 “일어서게.” 하고 그분께서는 기가 꺾인 이들을 구해 주신다네. (불가타 성경, 욥기, 22장29)
Et erunt reges nutricii tui, et reginae nutrices tuae; vultu in terram demisso adorabunt te et pulverem pedum tuorum lingent. Et scies quia ego Dominus: non confundentur, qui sperant in me ".
임금들은 너의 시종이 되고 그들의 왕비들은 너의 보모가 되리라. 그들은 얼굴을 땅에 대고 너에게 경배하며 네 발의 먼지를 핥으리라. 그때에 너는 내가 주님임을, 나를 고대하는 이들은 부끄러운 일을 당하지 않음을 알게 되리라.” (불가타 성경, 이사야서, 49장23)
Pythia ex adytō ascendit oculīsque ad terram dēmissīs ē templō tacita exiit.
Pythia는 성소 밖으로 올라갔고, 시선을 땅으로 향하며 사원 밖으로 조용히 나왔다. (옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Delphōs vīsit29)
sed quasi vox in ipsis interciperetur faucibus, iterum demisso capite tacebas;
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:29)
Non ibi materies, que sit demissior istis, Jura tenet propriaque potest plebescere forma.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 18:4)
Postquam celestis aurata sedilia cetus Impleuit tantaque nitens deitate refulsit Ipsa domus, tanti lucem mirata diei, Concilii stetit in medio Natura, parumper In terram demissa caput, concepta seueris Vultibus exponens dextraque silencia dictans, Suspendensque animos, uoces exiuit in istas:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 24:1)
Non fluidum redolet animum, non mentis obese Segniciem loquitur, subitis non motibus instat A summis exputa labris, sed mentis ab alto Prominet et nostris offert medicamina morbis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:2)
Quo modo mendicat alienum luna decorem, Cur a luce sua Phebe demissa parumper Detrimenta sue deplorat lucis, at infra Plenius exhausta, tocius luminis amplam Iacturam queritur, sed rursus fratris in igne Ardescens, nutrit attriti damna decoris, Perfectos tandem circumfert plena nitores.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 8:9)
Describit gestum capitis faciemque uenuste Suscitat ad recti libram, ne fronte supina Ad superos tendens, uideatur spernere nostros Mortales, nostram dedignans uisere uitam, Vel nimis in faciem terre demissus, inhertem Desertumque notet animum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 6:5)
Pigmea breuitate sedens demissaque cedrus Desinit esse gigas et nana mirica gigantem Induit:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:13)
[0432] Supercilia aureo stellata fulgore, non in silvam evagantia, nec in nimiam demissa pauperiem, inter utrumque medium obtinebant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION