라틴어 문장 검색

ea enim denique virtus esse videtur praestantis viri, quae est fructuosa aliis, ipsi aut laboriosa aut periculosa aut certe gratuita.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 346:3)
is enim denique honos mihi videri solet, qui non propter spem futuri benefici sed propter magna merita claris viris de fertur et datur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 10 1:5)
qui enim amisso Corfinio denique certiorem me sui consili fecit, is queretur Brundisium me non venisse cum inter me et Brundisium Caesar esset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 2A 3:2)
de qua etsi permulto ante certior factus eram litteris, nuntiis, fama denique ipsa (nihil enim fuit clarius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 11 1:4)
Tum denique Bacchus (Bacchus enim fuerat), veluti clamore solutus sit sopor aque mero redeant in pectora sensus, quid facitis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:31)
nequiquam enim temptati ut tum denique desisterent impediendo bello, postquam non cessere nec publicae tempestati nec suae invidiae, pervincunt ut senatus consultum fiat de tribunis militum creandis, certo tamen pacto ne cuius ratio haberetur qui eo anno tribunus plebis esset, neve quis reficeretur in annum tribunus plebis,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 605:2)
causis enim efficientibus quamque rem cognitis posse denique sciri, quid futurum esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 48:5)
Mereor ut vicissim, quid in oppido tuo, quid in finitimis agatur - solent enim quaedam notabilia incidere - perscribas, denique quidquid voles dum modo non minus longa epistula nuntia.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 16:1)
Sed utcunque hoc fuerit, Perkinus (qui iam tertio contra gratiam peccarat) tandem in iudicium adductus est apud Westmonasterium, et coram commissarris de audiendo et terminando impetitus de diversus proditionis commissis et perpetratis post eius in Angliam adventum (ita enim iudices consuluerunt, quoniam extraneus esset) denique condemnatus est, et intra paucos dies apud Tiburne capitali supplicio affectus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 20:13)
Recipiunt enim amores odia iras misericordiam urbanitatem, omnia denique quae in vita atque etiam in foro causisque versantur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 13:2)
per se secundum quod Spiritus est, et non Filius, sed tamen est non alienus ab eo. Spiritus enim veritatis nominatur et profluit ab eo, sicut denique ex Deo Patre.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:18)
quid enim, si pictorem, si medicum, quid denique, si innocentem?
(아풀레이우스, 변명 77:13)
erat enim, si de re minore aut alio animo aut denique non ab ipso dictum fuisset, quod posset inter ridicula numerari.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 219:3)
nullus enim color est omnino materiai corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 16:3)
promittit enim litigator omnia, testem populum, paratissimas consignationes, ipsum denique adversarium quaedam non negaturum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 139:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION