라틴어 문장 검색

Haec agitante (cum adesset) perque (cum procul ageret) Maximino, funera urbs deploravit aeterna.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 56:2)
Thebas ac funera Troiae tristis Erechthei deplorat scaena theatri.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:174)
Cumque surrexisset ab officio funeris, locutus est ad filios Heth dicens:
그런 다음 아브라함은 죽은 아내 앞에서 물러 나와 히타이트 사람들에게 가서 말하였다. (불가타 성경, 창세기, 23장3)
nec super patris quidem et matris et fratris sororisque funere contaminabitur, quia consecratio Dei sui super caput eius est.
아버지나 어머니, 형제나 누이가 죽었을 때에도, 그들의 주검으로 자신을 부정하게 해서는 안 된다. 하느님에게 봉헌한 표를 머리에 지니고 있기 때문이다. (불가타 성경, 민수기, 6장7)
Adhuc enim inter manus habentes luctus et deplorantes ad monumenta mortuorum, aliam sibi assumpserunt cogitationem inscientiae et, quos rogantes proiecerant, hos tamquam fugitivos persequebantur.
저들은 한창 애도하다가 죽은 이들의 무덤에서 통곡하다가 또 다른 미련한 결정을 짓고서 간청을 하며 쫓아 보낸 그들을 도망자인 양 뒤쫓아 나섰습니다. (불가타 성경, 지혜서, 19장3)
pervius est Acheron iam languidus et remeare licet soli tibi nec te fata tenent post funera?
병약한 아케론 강이 통행 가능하여, 오직 너에게만 되돌아오는 것이 허락되었느냐? 장례 이후에 운명이 너를 더 이상 붙잡지 않고 있느냐? (세네카, Hercules Oetaeus 28:9)
quippe etenim nullo cessabant tempore apisci ex aliis alios avidi contagia morbi, lanigeras tam quam pecudes et bucera saecla, idque vel in primis cumulabat funere funus nam qui cumque suos fugitabant visere ad aegros, vitai nimium cupidos mortisque timentis poenibat paulo post turpi morte malaque, desertos, opis expertis, incuria mactans.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 40:2)
mors morte pianda est, in scelus addendum scelus est, in funera funus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 50:5)
stat gravis strages premiturque iuncto funere funus.
(세네카, 오이디푸스 2:24)
quae nudis funera pullis Intulit, heu!
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 9:5)
molem rursus coalescit in unam Divisum funus, sparsos prior alligat artus Junctura, aptanturque iterum coeuntia membra.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 5:2)
Qualiter ad proprium peregrina reuertitur ortum, Subiecti fugit occasus et funera uitat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 40:4)
Quo modo mendicat alienum luna decorem, Cur a luce sua Phebe demissa parumper Detrimenta sue deplorat lucis, at infra Plenius exhausta, tocius luminis amplam Iacturam queritur, sed rursus fratris in igne Ardescens, nutrit attriti damna decoris, Perfectos tandem circumfert plena nitores.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 8:9)
Non olim ciuile nefas, non Cesaris arma, Non pueri regis animum, non federa regni, Non mortis seruile genus seruosque probasset Magnus et exanimis, truncatus, nudus honore Funeris, in nuda solus iacuisset harena.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:7)
Post tantos belli strepitus, post funera Martis, Post gladii furias, post tot discrimina Cesar Non fraudes pugnamque stili sensisset inhertem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION