라틴어 문장 검색

Mandonius et Indibilis, quibus, quia regnum sibi Hispaniae pulsis inde Carthaginiensibus destinarant animis, nihil pro spe contigerat, concitatis popularibus-Lacetani autem erant - et iuventute Celtiberorum excita agrum Suessetanum Sedetanumque sociorum populi Romani hostiliter depopulati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 355:1)
Filii Iacob irruerunt super occisos, et depopulati sunt urbem in ultionem stupri.
야곱의 아들들은 칼에 맞아 쓰러진 자들에게 달려들어 성읍을 약탈하였다. 그들이 자기들의 누이를 더럽혔기 때문이다. (불가타 성경, 창세기, 34장27)
ceperuntque mulieres eorum et parvulos. Omniaque pecora et cunctam supellectilem, quidquid habere potuerant, depopulati sunt:
이스라엘 자손들은 미디안의 여자들과 아이들을 사로잡아 오고, 그들의 짐승과 가축과 재산을 모조리 빼앗았다. (불가타 성경, 민수기, 31장9)
Pungens oculum deducit lacrimas, et, qui pungit cor, pellit amicitiam.
화덕에서 불이 일기 전에 김과 연기가 나오듯이 피 흘림이 있기 전에 욕설이 먼저 있다. (불가타 성경, 집회서, 22장24)
pro adventu diei, in quo vastabuntur omnes Philisthim, et dissipabitur Tyro et Sidoni omnis superstes auxiliator: depopulatus est enim Dominus Philisthim, reliquias insulae Caphtor.
필리스티아인들을 모두 멸하고 티로와 시돈의 원군 가운데 살아남은 자들마저 모두 쓸어버릴 그날이 왔기 때문이다.” 정녕 주님께서는 캅토르 섬의 남은 자들인 필리스티아인들을 전멸시키시리라. (불가타 성경, 예레미야서, 47장4)
propterea, montes Israel, audite verbum Domini Dei: Haec dicit Dominus Deus montibus et collibus, torrentibus vallibusque et desertis dissipatis et urbibus derelictis, quae depopulatae sunt et subsannatae a reliquis gentibus per circuitum;
그러므로 이스라엘의 산들아, 주 하느님의 말을 들어라. 둘레에 있는 나머지 민족들에게 약탈당하고 조롱거리가 되어 버린 산과 언덕들, 시내와 골짜기들, 황폐하게 된 폐허와 버려진 성읍들에게 주 하느님이 이렇게 말한다. (불가타 성경, 에제키엘서, 36장4)
Haec terra erit ei possessio in Israel, et non depopulabuntur ultra principes mei populum meum; sed terram dabunt domui Israel secundum tribus eorum.
이것이 이스라엘에서 그가 차지할 소유지다. 나의 제후들이 다시는 나의 백성을 학대하지 않고, 이 땅을 지파에 따라 이스라엘 자손들에게 나누어 줄 것이다.’ (불가타 성경, 에제키엘서, 45장8)
Trōiānī iam Graecōs vincunt et pellunt ad nāvēs.
트로이 인들은 이미 그리스인들을 이기고, 배로 추격해온다. (옥스포드 라틴 코스 1권, Flavius' story: The seige of Troy12)
illī ‘ō Achillēs,’ inquiunt, ‘Trōiānī nōs vincunt et pellunt ad nāvēs.
그들은 말한다. '오 Achilles, 트로이 인들이 우리를 이기고 배로 추격해 와. (옥스포드 라틴 코스 1권, Flavius' story: The seige of Troy14)
tandem ventī eōs ad terram ignōtam pellunt.
마침내 바람들은 그들을 모르는 땅으로 몬다. (옥스포드 라틴 코스 1권, The meeting of Dido and Aeneas4)
tempestās nōs ad tuam terram pepulit.’
폭풍이 우리를 당신의 영토로 몰았습니다.' (옥스포드 라틴 코스 1권, The meeting of Dido and Aeneas22)
modo equestris proelii more frontis et tergi vices, aliquando ut conserta acies corporibus et pulsu armorum pellerent pellerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 35장5)
An forte, inquit, Platoni potius danda est palma, qui cum ratione formaret, qualis esse civitas debeat, tanquam adversarios civitatis poetas censuit urbe pellendos?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 10:7)
Qui cum saepius bello lacessiti se et suos defensarent fortiter, illi vero ignaviae operam dantes quasi prolaetarii ad solam voluptatem domi residerent, fixi de invicta fortitudine stipendianorum militum quos conduxerant, ipsos miseros indigenas domo patriaque pellere deliberant:
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 3:2)
Sed et licet quandoque proles ex fornicatione sequatur, tamen patri nulla potest afferre solatia, quum ab eius etiam hereditate pellatur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 20:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION