라틴어 문장 검색

chelydros chelydri dicti quasi chersydri, qui et in aquis et in terris morantur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4154)
confiteor enim, quod mihi obiectum est, eum, postquam uxorem duxerit, a compecti fide desciuisse ac derepente animi mutatum quod antea nimio studio festinarat pari pertinacia prohibitum isse, denique ne matrimonium nostrum coalesceret, quiduis pati, quiduis facere paratum fuisse, quamquam omnis illa tam foeda animi mutatio et suscepta contra matrem simultas non ipsi uitio uortenda sit, sed socero eius eccilli Herennio Rufino, qui unum neminem in terris uiliorem se aut improbiorem aut inquinatiorem reliquit.
(아풀레이우스, 변명 72:2)
Ea nunc derepente tanta beneficia ultro citroque, tantam amicitiam relinquemus?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 27:2)
Adversus chelydri vero ictum panaces aut laser, quod sit scrip.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장72)
Aduersus chelydri uero ictum panaces aut laser, quod sit scrip.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 17:1)
Adversus chelydri vero ictum, panaces, aut laser vel porri succus cum hemina vini sumendus est, et edenda multa satureia.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 21:1)
quod ut fiat, Disce et odoratam stabulis incendere cedrum, Galbaneoque agitare graves nidore chelydros.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 4장 6:2)
iure autem tribuniciae potestatis coacto senatu incohataque adlocutione derepente uelut impar dolori congemuit, utque non solum uox sed et spiritus deficeret optauit ac perlegendum librum Druso filio tradidit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 23장 1:1)
nam cum inter cetera prodigia Mausoleum derepente patuisset et stella crinita in caelo apparuisset, alterum ad Iuniam Caluinam e gente Augusti pertinere dicebat, alterum ad Parthorum regem qui capillatus esset;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 23장 4:2)
Natus et, ambiguae coleret qui Syrtidos arva, Chersydros, tractique via fumante Chelydri:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:49)
H.Sed quid oculis rabere visa es derepente ardentibus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 97:3)
H. sed quid oculis rabere visa est derepente ardentibus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 97:3)
nec defuit illis squamea Cinyphii tenuis membrana chelydri vivacisque iecur cervi;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 16:12)
Thebanus iuvenis superatis fit deus Indis, successu dum victor ovans lascivit et aurum captivae gentis revehit spoliisque superbus diffluit in luxum cum semiviro comitatu atque avidus vini multo se proluit haustu, gemmantis paterae spumis mustoque Falerno perfundens biiugum rorantia terga ferarum, his nunc pro meritis Baccho caper omnibus aris caeditur et virides discindunt ore chelydros qui Bromium placare volunt, quod et ebria iam tunc ante oculos regis satyrorum insania fecit, et fecisse reor stimulis furialibus ipsas maenadas inflammante mero in scelus omne rotatas.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권56)
Ita corripuit derepente tacitus sese ad filiam.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 4, scene 19)

SEARCH

MENU NAVIGATION