라틴어 문장 검색

Unde maxime magistrorum invidiam atque odium adversum me concitavi, qui in omnibus que poterant mihi derogantes, duo precipue absenti mihi semper obiciebant:
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PLAGA ILLA CORPORIS 4:4)
Ex quo illi vehementer accensi clamare ceperunt nunc me patenter ostendisse quod semper monasterium illud nostrum infestaverim, et quod nunc maxime toti regno derogaverim, ei videlicet honorem illum auferens quo singulariter gloriaretur, cum eorum patronum Ariopagitam fuisse denegarem.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 1:1)
Si de anima falsitatis assertio proferatur, et falsitas mendacem, et falsitatis inopportuna defensio haereticum facit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:44)
Nunc autem ad nostrae fidei assertionem adversus universos Christianae fidei derisores, tam Judaeos scilicet quam gentiles, ex scriptis eorum testimonia inducere libet, quibus hanc Trinitatis distinctionem omnibus annuntiatam esse intelligant, quam quidem divina inspiratio et per prophetas Judaeis, et per philosophos gentibus dignata est revelare, ut utrumque populum ad cultum unius Dei ipsa summi boni perfectio agnita invitaret, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, et facilius haec fides Trinitatis tempore gratiae susciperetur ab utroque populo, cum eam a doctoribus quoque antiquis viderent esse traditam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 19:6)
Nemo itaque miretur, si ab ipsis quoque philosophis, qui tot sanctorum assertionibus ad divinitatis notitiam ipso etiam Domino revelante conscenderunt, testimonia inducamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 30:2)
Ecce, inquit, video coelos solutos, quatuor ambulantes in medio ignis, et species quarti similis Filio Dei. Juvat autem et Didimi regis Bragmanorum inferre testimonium, ut in quatuor regum auctoritate nostrae assertio fidei praemineat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 64:3)
I. Operis parte superioris, testimonia quaedam tam prophetarum quam philosophorum collegimus, quibus sanctae Trinitatis fidem astrueremus, ubi quidem dum philosophorum infidelium assertiones, sicut et sanctorum Patrum, quasi in auctoritatem induximus, multorum nos detractionibus corrodendos parere praesensimus, atque a nonnullis nobis id improperandum, quod beato Hieronymo a multis olim legimus objectum, cum non solum ille et ethnicorum, verum etiam haereticorum testimonia suis insereret scriptis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 1:1)
Quae quidem confessio tanto fortasse gloriam mirabilius atque potentiam Dei praedicat, quanto majori miraculo est habenda, et tanto verior ejus assertio videtur, quanto a doctrina hominum remotior est, et tota suggestioni sancti Spiritus imputanda.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 4:10)
Juxta namque Petri apostoli assertionem, melius esset his non nosse veritatis viam, quam post agnitam retro ire (II Petr.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 4:21)
In Deo vero (qui sola voluntate omnia complet) hoc omnino superfluum esset, quod in nobis necessarium est, atque ideo non potentiae, sed vitio potius tribuendum esset in eo, praesertim cum hoc in multis excellentiae ipsius derogaret, ut ambulare videlicet posset.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:15)
Si enim ponamus ut plura vel pauciora facere possit, vel ab his quae facit cessare, profecto multum summae ejus bonitati derogabimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:2)
Hoc quippe, inquiunt aestimare, multum derogat divinae excellentiae, ut videlicet id solummodo facere possit quod quandoque facit, et id solum dimittere quod dimittit, cum nos etiam ipsi, qui longe impotentiores sumus, multa etiam facere et dimittere possumus, quae nequaquam facimus vel dimittimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 16:4)
Quod omnino falsissimum est. Prorsus quippe naturae divinae repugnat id eum facere quod ejus derogat dignitati, et quod eum facere minime convenit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 18:4)
Denique, si more hominum dicamus eum aliud posse uno tempore quod alio non possit, propter hoc videlicet solum quod ei convenit uno tempore id facere quod non convenit alio, nulla ejus in hoc impotentia vel potentiae diminutio est intelligenda, cum ad potentiam cujuslibet minime pertineat quod ei nullatenus convenit, ut inde commendari possit imo e contrario, ejus derogaret dignitati.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 23:12)
Quod autem nec loco moveri possit, qui spiritus est, tam philosophorum quam sanctorum assertione docemur, sicut de quantitate tractantes ostendimus cum Grammaticam [scriberemus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 25:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION