라틴어 문장 검색

Spes, quae differtur, affligit animam, lignum vitae desiderium veniens.
이루어지지 않은 희망은 마음을 아프게 하지만 이루어진 소망은 생명의 나무가 된다. (불가타 성경, 잠언, 13장12)
Domino meo venerabili piissimoque omnium Brittanniae insulae Christianorum rectori, Aelfred, Anglorum Saxonum regi, Asser, omnium servorum Dei ultimus, millemodam ad vota desideriorum utriusque vitae prosperitatem.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI 1:1)
'foedera' autem 'pepigit' per translationem dixit, id est non sic pugnavit Lausus, ut ullum mihi vitae relinqueret desiderium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 9022)
Desiderium melius vitam custodivlerit quam timor.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, D6)
Cui ab incunabulis ante omnia et cum omnibus praesentis vitae studiis, sapientiae desiderium cum nobilitate generis, nobilis mentis ingenium supplevit;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 22 25:2)
Vbi haec atque talia velut in commune disseruit, complectitur uxorem et paululum adversus praesentem fortitudinem mollitus rogat oratque temperaret dolori neu aeternum susciperet, sed in contemplatione vitae per virtutem actae desiderium mariti solaciis honestis toleraret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 63장1)
" Praecipitat quisque vitam suam et futuri desiderio laborat, praesentium taedio.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 40:7)
vitam Literni egit sine desiderio urbis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 678:1)
Illi agere curant ac si Deus esset, quoniam interdum eius praestantiam agnoscunt ad securos cursus inveniendos in vita communi, vel quia desiderium experiuntur lucis in tenebris;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 65:3)
Tantus enim amicos honos, memoria, laus desiderium que prosequitur, ut et eorum vita laudabilis, et mors pretiosa iudicetur.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:17)
Audita hac visione et promissione ex veraci fratris relatione, universi timore amittendae praesentis vitae hactenus haesitantes, ac fugitivorum principum amissione turbati, spe et desiderio vitae coelestis accensi, animo fiunt stabiles nec ultra aliquo metu mortis a confratribus et urbe se recedere fatentur, sed cum eis vivere et mori, et omnia pro Christo sufferre.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 78:1)
Adeo ut fatum immaturum vix obsit, atque habeat quis (ut loquamur more tribulum aut firmariorum) in desideriis suis terminum non unius, sed duarum vitarum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 8:9)
Cuius studiis gloriosissime fauit Felix episcopus, qui de Burgundiorum partibus, ubi ortus et ordinatus est, cum uenisset ad Honorium archiepiscopum, eique indicasset desiderium suum, misit eum ad praedicandum uerbum uitae praefatae nationi Anglorum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XV.11)
Quem tractatum nostrum si attenta volueris investigatione disquirere ac mentis intellectu percipere et eiusdem doctrinam operis executione complere, ratione manifesta cognosces neminem in amoris voluptatibus debere male suos expendere dies, ac inde rex coelestis in cunctis tibi propitius permanebit et in hoc saeculo prosperos mereberis habere successus et universa laudabilia et honesta desideria cordis implere, ac in futuro gloriam et vitam possidebis aeternam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 48:6)
Videmus enim quondam pigritiam vitae sequi, quosdam autem voluptates sensibiles detestabiles et quondam desiderium bonorum fortunae.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 6:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION