라틴어 문장 검색

tardum Galbae iter et cruentum, interfectis Cingonio Varrone consule designato et Petronio Turpiliano consulari:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 6장2)
Assenserunt consules designati, omnes etiam consulares usque ad Pompeium Collegam:
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 20:1)
tum quasi gesta bello expositurus vocat senatum et triumphale decus Petronio Turpiliano consulari, Cocceio Nervae praetori designato, Tigellino praefecto praetorii tribuit, Tigellinum et Nervam ita extollens ut super triumphalis in foro imagines apud Palatium quoque effigies eorum sisteret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 72장2)
qualis fuit Q. Maxumus efferens filium consularem, qualis L. Paulus duobus paucis diebus amissis filiis, qualis M. Cato praetore designato mortuo filio, quales reliqui, quos in Consolatione conlegimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 70:4)
Quos tulerunt Moyses et Aaron nominatim designatos
모세와 아론은 지명된 이 사람들을 데리고, (불가타 성경, 민수기, 1장17)
Accedetisque mane singuli per tribus vestras; et quamcumque tribum Dominus designaverit, accedet per cognationes suas et cognatio per domos domusque per viros:
너희는 아침에 지파별로 앞으로 나와라. 주님이 제비로 뽑는 지파는 씨족별로 앞으로 나오고, 또 주님이 제비로 뽑는 씨족은 집안별로 앞으로 나와라. 그리고 주님이 제비로 뽑는 집안은 장정별로 앞으로 나와라. (불가타 성경, 여호수아기, 7장14)
Et surrexerunt viri nominatim designati et confortaverunt captivos omnesque, qui nudi erant, vestierunt de spoliis. Cumque vestissent eos et calceassent et refecissent cibo ac potu unxissentque, deduxerunt eos sollicite, et quidem omnes vacillantes in iumentis, et adduxerunt Iericho civitatem Palmarum ad fratres eorum. Ipsique reversi sunt Samariam.
지명을 받은 사람들이 나서서 포로들을 돌보는 일을 맡았다. 그들은 전리품에서 옷을 가져다가 벌거벗은 이들에게 모두 입혀 주었다. 이렇게 그들은 포로들에게 옷을 입혀 주고 신을 신겨 주었으며, 먹을 것과 마실 것을 주고 기름을 발라 주었다. 그리고 걷지 못하는 이들은 모두 나귀에 태워 ‘야자나무 성읍’ 예리코에 있는 그들의 형제들에게 데려다 준 다음, 사마리아로 돌아갔다. (불가타 성경, 역대기 하권, 28장15)
Propter servum meum Iacob et Israel electum meum, et vocavi te nomine tuo; designavi te, et non cognovisti me.
나의 종 야곱 때문에 내가 선택한 이스라엘 때문에 내가 너를 지명하여 부르고 너는 나를 알지 못하지만 나 너에게 칭호를 내린다. (불가타 성경, 이사야서, 45장4)
Post haec autem designavit Dominus alios septuaginta duos et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus.
그 뒤에 주님께서는 다른 제자 일흔두 명을 지명하시어, 몸소 가시려는 모든 고을과 고장으로 당신에 앞서 둘씩 보내시며, (불가타 성경, 루카 복음서, 10장1)
Quod vocabulo Patris divina potentia specialiter designetur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 3:7)
VIII. Patris quippe nomine divinae majestatis potentia designatur, qua videlicet quidquid velit efficere potest, unde August.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 9:1)
Nomine vero principii Filium designat, id est divinam rationem seu sapientiam, in qua per providentiam cuncta prius consistere quodammodo habuerunt, atque ibidem incipere quam in effectum operis ducerentur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 11:10)
Sic et juxta ipsam Patris proprietatem specialiter ei et maxime quae ad potentiam pertinent assignari solent, cum ex ipsius, ut dictum est, nomine, divina specialiter potentia designetur, et eo ipso quod solus ipse ingenitus dicitur, hoc est a seipso, non ab alio;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:2)
Quod si etiam tam evangelica quam apostolica discutiamus dicta, intelligimus, juxta ipsius locutionis proprietatem, ea quae ad potentiam pertinent, Patri specialiter ascribi, ut hic quoque aperte colligi possit vocabulo Patris ipsam specialiter omnipotentiam designari.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 15:3)
Bene autem Filium Dei designans addidit, noster, quasi eum participem nostrae naturae, et a Patre nobis esse datum ostendens, cum per Incarnationem Verbi divina nos sapientia illuminavit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 22:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION