라틴어 문장 검색

Rugis sulcantur vultus, prolixaque barbae
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 7:5)
Ergo propinqua neci, morti uicina propinque, Florida canicie, rugis sulcata Senectus Oppositum ruit in iuuenem, nec primitus instat Ense, nec aggreditur telo, nec cuspide pulsat, Sed quadam specie lucte cognatur ut illum In terram demittat, equm subducat et armis Exutum liber gladius grassetur in hostem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:2)
facies tamen juvenili expolita planitie, nulla erat senectutis exaratione sulcata.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:3)
Altera autem minor navis non recto gubernaculo sulcans, sed ignaro magistro invecta errans, caeca nocte repentino et facili cursu super naves hostium irruit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 48:1)
Elementa concutit, mare sulcat, terram effodit, coelum votis fatigat, nec sereno grata nec nubilo, condemnat proventus annuos, fetusque terrarum arguit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 8:5)
Et Epigonus quidem amictu tenus philosophus, ut apparuit, prece frustra temptata, sulcatis lateribus, mortisque metu admoto, turpi confessione cogitatorum socium (quae nulla erant) fuisse firmavit, cum nec vidisset quicquam nec audisset, penitus expers forensium rerum;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 9장 5:1)
ius quoddam sublime numinis efficacis, humanarum mentium opinione lunari circulo superpositum, vel ut definiunt alii, substantialis tutela generali potentia partilibus praesidens fatis, quam theologi veteres fingentes Iustitiae filiam, ex abdita quadam aeternitate tradunt omnia despectare terrena.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 25:4)
Drysidae ingeniis celsiores, ut auctoritas Pythagorae decrevit, sodaliciis astricti consortiis, quaestionibus occultarum rerum altarumque erecti sunt, et despectantes humana, pronuntiarunt animas immortales.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 9장 8:2)
qua Euri opponitur flatibus, Mesopotamiae plana despectat;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 9장 2:2)
In summoto loco partis meridianae murorum, quae despectat fluvium Tigrim, turris fuit in sublimitatem exsurgens, sub qua hiabant rupes abscisae, ut despici sine vertigine horrenda non posset, unde cavatis fornicibus subterraneis, per radices montis scalae ad usque civitatis ducebant planitiem, quo ex amnis alveo haurirentur aquae furtim, ut in omnibus per eas regiones munimentis quae contingunt flumina vidimus, fabre politae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 5장 4:1)
Consertae celsorum montium summitates Haemi et Rhodopae, quorum alter ab ipsis Histri marginibus, alter ab Axii fluminis citeriore parte consurgit, in angustias tumulosis collibus desinentes, Illyrios interscindunt et Thracas, vicinae mediterraneis Dacis et Serdicae, inde Thracias despectantes et Philippopolim, civitates amplas et nobiles, et tamquam natura in dicionem Romanam redigendas nationes circumsitas praenoscente, ita figuratae consuite, inter artos colles quondam hiantes obscurius, ad magnitudinem splendoremque postea rebus elatis, patefactae sunt et carpentis, aditibusque aliquotiens clausis, magnorum ducum populorumque reppulere conatus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 10장 3:1)
Nam supercilia eius sinistra Athyras portus despectat et Selymbria et Constantinopolis, vetus Byzantium, Atticorum colonia, et promuntorium Ceras praelucentem navibus vehens constructam celsius turrim, quapropter Ceratas appellatur ventus inde suetus oriri praegelidus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 8:1)
Rex autem Iuba, Punicorum confisus textu librorum, a monte quodam oriri eum exponit, qui situs in Mauritania despectat oceanum, hisque indiciis hoc proditum ait, quod pisces et herbae et beluae similes per eas paludes gignuntur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 8:1)
Mesopotamiam sub axe meridiali despectat:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 13:4)
Et quamquam ad momentum haesit stupore defixus, omni tamen superior metu, ventura decretis caelestibus commendabat, relictoque humi strato cubili, adulta iam excitus nocte, et numinibus per sacra depulsoria supplicans, flagrantissimam facem cadenti similem visam, aeris parte sulcata, evanuisse existimavit, horroreque perfusus est, ne ita aperte minax Martis apparuerit sidus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 2장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION