라틴어 문장 검색

vir, cui dedit Deus divitias et substantiam et honorem, et nihil deest animae suae ex omnibus, quae desiderat; nec tribuit ei potestatem Deus, ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud: hoc vanitas et miseria mala est.
하느님께서 부와 재물과 영화를 베푸시어 원하는 대로 아쉬움 없이 가진 사람이 있는데 하느님께서 그것을 누리도록 허락하지 않으시니 다른 사람이 그것을 누리게 된다. 이는 허무요 고통스러운 아픔이다. (불가타 성경, 코헬렛, 6장2)
sic intervallis, exclamationibus, voce suavi et canora, admirando inridebat, calebat in agendo, ut ea quae deerant non desiderarentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 234장4)
Sed quae si desunt, non desiderat, non deesse mavult.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 4:4)
[forte victi] haud perinde rebus prosperis ducem desideraverant atque in adversis deesse intellegebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 18장3)
meminit etiam vocem sibi praeconis modo defuisse, quam minime desiderarit, populi vero cunctis suffragiis, quod unum cupierit, se consulem declaratum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 35장 2:1)
quidquid ultra desideras, non ipse deest.
(세네카, 행복론, Liber IV 98:4)
quod cum deest, usus eius non desideratur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 18:5)
Quis vero divitiorem quemquam putet quam eum, cui nihil desit, quod quidem natura desideret, aut potentiorem quam illum, qui omnia, quae expetat, consequatur, aut beatiorem, quam qui sit omni perturbatione animi liberatus, aut firmiore fortuna, quam qui ea possideat, quae secum, ut aiunt, vel e naufragio possit ecferre?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 45:3)
Prioribus libris, quos ad te de constituendis colendisque vineis, Silvine, scripseram, nonnulla defuisse dixisti, quae agrestium operum studiosi desiderarent;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 1:1)
si quod dari deberet ipse sibi non desiderando supplevit et cogitavit aliquid consuetudini suae, sibi nihil deesse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 5:6)
vereor ne desideres officium meum, quod tibi pro nostra et meritorum multorum et studiorum parium coniunctione deesse non debet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 6 1:1)
de versibus quos tibi a me scribi vis, deest mihi quidem opera, quae non modo tempus sed etiam animum vacuum ab omni cura desiderat ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 4 5:1)
Seneca Lucilio suo salutem In epistula, qua de morte philosophi querebaris tamquam et potuisset diutius vivere et debuisset, aequitatem tuam desideravi, quae tibi in omni persona, in omni negotio superest, in una re deest, in qua omnibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 931)
spectaculo tali sola praesentia tua defuit, nam cum viderem quae tibi pulchra sunt non te 2 videre, ipsam eo tempore desiderii tui inpatientiam desideravi, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Domnicio 1 suo salutem 3:3)
at grammatici saltem omnes in hanc descendent rerum tenuitatem, desintne aliquae nobis necessariae litterarum, non cum Graeca scribimus (tum enim ab iisdem duas mutuamur) sed propriae, in Latinis, ut in his seruus et uulgus Aeolicum digammon desideratur, et medius est quidam V et I litterae sonus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 125:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION