라틴어 문장 검색

Quod ita recte dispositum est, impraepedite completo, Hortari nomine petendus erat regis alterius pagus, et quia nihil videbatur deesse praeter ductores, Nesticae tribuno scutariorum, et Chariettoni viro fortitudinis mirae, imperaverat Caesar, ut magna quaesitum industria, comprehensumque offerrent sibi captivum, et correptus velociter, adulescens ducitur Alamannus, pacto obtinendae salutis pollicitus itinera se monstraturum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 10장 5:1)
nihil tibi deerit praeter numerum.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 124:4)
Omnem cultum reddi feminis iussit, nec quicquam ex pristinae fortunae magnificentia captivis praeter fiduciam defuit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 12장 27:1)
neque vero rerum ordinem modo, quod ipsum satis erat, intra se ipsa disponit, sed verba etiam copulat totamque ita contexit orationem, ut ei nihil praeter manum desit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 227:1)
valida admodum numero manus erat nec quicquam ad iusti exercitus formam praeter ducem deerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 448:1)
bona fortique opera eorum se ad diem usum, neque ad exemplum iusti militis quicquam eis praeter libertatem deesse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 174:1)
inde consilia inire cum genero coepit adhibito L. Sextio, strenuo adulescente et cuius spei nihil praeter genus patricium deesset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 362:1)
ceterum non imago fuit pugnae, sed tamquam de regno dimicaretur, ita concurrerunt, multaque vulnera rudibus facta, nec praeter ferrum quicquam defuit ad iustam belli speciem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 64:2)
nec quicquam praeter I unicam tubam deerat quin acies esset proeliaris.
(아풀레이우스, 변신, 8권 4:9)
ea ne fierent neu legatio mitteretur ad Poenum, summa ope Decius Magius, vir cui ad summam auctoritatem nihil praeter sanam civium mentem defuit, restiterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 76:1)
ita mihi nihil misero praeter fidem amicorum cautum meum consilium defuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 4 2:1)
Quid enim M. Catoni praeter hanc politissimam doctrinam transmarinam atque adventiciam defuit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 135:1)
sed habet ista ratio, ut mihi quidem videtur, quendam modum, praesertim cum nihil tibi deesse arbitrer ad tuas fortunas omnis obtinendas praeter voluntatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 7 4:5)
'etiam' inquit 'beatam, sed non beatissimam'. deus ille qui nihil censuit deesse virtuti, homuncio hic qui multa putat praeter virtutem homini partim cara esse partim etiam necessaria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 180:4)
consulares triumphalesque plebeios, quorum honoribus nihil praeter sacerdotia, quae nondum promiscua erant, deesset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 69:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION