라틴어 문장 검색

ducem tantum defuisse qui motis rebus facile reperiretur, omitteret modo Campaniam et in urbem ipsa pergeret ad cuius nutum absentis tumultus cierentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 61장8)
tamen omnia vincens Sustinui nostris vos tantum deesse triumphis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:6)
Praetorem pauper centum sestertia Gaurus Orabat cana notus amicitia, Dicebatque suis haec tantum deesse trecentis, Ut posset domino plaudere iustus eques.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXVII1)
iam fateris igitur non esse te divitem, cui tantum desit, ut expleas id quod exoptas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 1장 3:3)
unum defuisse tantum superbiae, quod non M. Manlius ante currum sit ductus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 171:3)
erat praeterea cum eo adulescens illustris, formosus, Hasdrubal, quem nonnulli diligi turpius, quam par erat, ab Hamilcare loquebantur (non enim maledici tanto viro deesse poterant). quo factum est ut a praefecto morum Hasdrubal cum eo vetaretur esse.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 2:1)
satis constat exituro uiaticum defuisse, tanta egestate rei familiaris, ut uxore et liberis, quos Romae relinquebat, meritorio cenaculo abditis domum in reliquam partem anni ablocaret utque ex aure matris detractum unionem pignerauerit ad itineris impensas.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 7장 2:1)
"equos, arma distribui, commeatus ne tantae multitudini deessent, providi, locum, in quo acies explicari posset, elegi."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 14장 10:12)
Non deerit qui tanta tibi spectacula praestet, Invidia fati sed leviore cadat.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XIV5)
Namque argumenta plerumque nascuntur ex causa, et pro meliore parte plura sunt semper, ut, qui per haec vicit, tantum non defuisse sibi advocatum sciat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 78:2)
Tantum illi deest, quantum cupit.
(세네카, 행복론, Liber VII 15:3)
Dictator bello ita gesto ut tantum non defuisse fortunae videretur, felicitate quam gloria maior in urbem rediit magistratuque se abdicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 631:1)
pecuniam deesse dicamus, tamquam ea tantum desit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 52:3)
Curio utrumque improbans consilium, quantum alteri sententiae deesset animi, tantum alteri superesse dicebat:
(카이사르, 내란기, 2권 31:1)
qui sunt editi, ne scientia tantarum rerum scriptoribus deesset, adeoque probantur omnium iudicio ut praerepta, non praebita, facultas scriptoribus videatur.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 1장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION