라틴어 문장 검색

Hac itaque ratione potentia incarnandi Deus privatus non est quam olim exercuit, licet eam exercere modo ideo non possit, quia eam minime nunc exerceri convenit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 22:1)
Ita in Maria iter fidei Veteris Testamenti assumitur in sequela Iesu et transformari sinit ab Eo, in intuitum ingrediens proprium Filii Dei incarnati.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 115:6)
Non enim cum dicitur per successionem temporis, Deus incarnatur, et Deus incarnatus est, diversa quae fecerit ostendimus, sed pro eodem quod semel fecerit, ista dicuntur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 23:7)
Nec solum haec Trinitatis distinctio ad summi boni perfectionem, ut dictum est, describendam convenit, verum etiam ad persuadendum hominibus divini cultus religionem plurimum proficit, ut ob hoc praecipue ipsa Dei sapientia incarnata in praedicatione sua eam rectissime decrevisset assumere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 10:5)
Facillime autem ex subsequentibus convinci potest hanc eclogam de nullo veraciter aut convenienter accipi posse nisi de incarnato unigenito Dei typice more prophetico dicantur, cum apertissime falsa et impossibilia deprehendantur esse, si ad litteram exponantur, nec saltem commode in adulationem ut quibusdam videtur afferri, quae statim judicio omnium tanquam incredibilia respuuntur:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 63:20)
Ad christianam experientiam quod attinet, omnes creaturae materialis universi suum verum sensum reperiunt in Verbo incarnato, quoniam Dei Filius suae personae incorporavit partem materialis universi, quam germen definitivae transformationis introduxit:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 298:10)
Sic et cum dicitur prius, quia possibile est Deum incarnari, et postmodum dicimus quia possibile est ipsum incarnatum esse, nec diversum factum nec diversa possibilitas monstratur, sed pro eodem quod prius erat futurum, et modo est praeteritum, utrumque vere dicitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 23:8)
Incarnato coniunctum Filio, qui adest in Eucharistia, totum universum Deo gratias agit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 299:6)
In fide, Dei dono, supernaturali virtute ab Eo infusa, agnoscimus magnum Amorem nobis esse oblatum, bonum Verbum ad nos esse conversum atque, cum hoc Verbum suscipimus, quod est Iesus Christus, Verbum incarnatum, Spritum Sanctum nos immutare, iter futuri collustrare, atque in nobis spei alas gignere, ad illud laetanter decurrendum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 11:1)
Loquens ergo rex ait Danieli: " Vere Deus vester Deus deorum est et Dominus regum et revelans mysteria, quoniam potuisti aperire sacramentum hoc ".
그리고 임금은 다니엘에게 말하였다. “참으로 그대들의 하느님이야말로 신들의 신이시고 임금들의 주군이시며 신비를 드러내시는 분이시다. 그래서 그대가 이 신비를 드러낼 수 있었다.” (불가타 성경, 다니엘서, 2장47)
PSALMUS. Asaph Deus deorum, Dominus, locutus es et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum.
[시편. 아삽] 하느님, 주 하느님께서 말씀하시며 해 뜨는 데서 해 지는 데까지 땅을 부르시네. (불가타 성경, 시편, 50장1)
PSALMUS. Asaph Quam bonus rectis est Deus Deus his, qui mundo sunt corde!
[시편. 아삽] 정녕 하느님은 좋으신 분이시다, 올바른 이에게! 하느님은 좋으신 분이시다, 마음이 깨끗한 이들에게! (불가타 성경, 시편, 73장1)
Ibunt de virtute in virtutem videbitur Deus deorum in Sion.
그들은 더욱더 힘차게 나아가 시온의 하느님 앞에 나섭니다. (불가타 성경, 시편, 84장8)
Confitemini Deo deorum quoniam in aeternum misericordia eius.
신들의 신을 찬송하여라. 주님의 자애는 영원하시다. (불가타 성경, 시편, 136장2)
Benedicite, omnes, qui timetis Dominum, Deo deorum; laudate et confitemini ei, quia in saecula misericordia eius ". (Hucusque non habetur in Hebraeo et, quae posuimus, de Theodotionis editione translata sunt).
주님을 경배하는 이들아, 모두 신들의 신을 찬미하여라. 그분을 찬송하고 그분께 감사하여라. 그분의 자비는 영원하시다.” (불가타 성경, 다니엘서, 3장90)

SEARCH

MENU NAVIGATION