라틴어 문장 검색

quibus emptis, cum venissemus ad deversorium, aperuimus saccos nostros et invenimus pecuniam in ore saccorum; quam nunc eodem pondere reportavimus.
그런데 하룻밤 묵을 곳에 이르러 곡식 자루를 열어 보니, 각자의 곡식 자루 부리에 저희 돈이 고스란히 들어 있었습니다. 그래서 그것을 이렇게 도로 가져왔습니다. (불가타 성경, 창세기, 43장21)
Cumque esset in itinere, in deversorio, occurrit ei Dominus et volebat occidere eum.
모세가 길을 가다 어떤 곳에서 밤을 지내는데, 주님께서 그에게 달려들어 그를 죽이려 하셨다. (불가타 성경, 탈출기, 4장24)
qui requiescit iuxta domum illius et in parietibus illius figens palum, statuet casulam suam ad manus illius et requiescet in deversorio bonorum per aevum.
그는 지혜의 집 가까이에 거처를 마련하고 지혜의 벽에 말뚝을 박는다. 그가 지혜 곁에 천막을 치니 좋은 거처에서 살리라. (불가타 성경, 집회서, 14장25)
Tunc magistratus et damno et praesidis nomine cognito veniunt ad deversorii nostri fores claraque voce denuntiant hospiti nostro nos, quos occultaret apud se certo certius, dedere potius quam discrimen proprii subiret capitis.
(아풀레이우스, 변신, 9권 38:5)
altera, primo intuitu expedita et proclivis, ducat in avia et praecipitia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Introduction 2:18)
aut si id factum, non erit, herba, quae vocatur avia,eum sale trita et imposita.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 14장 3:2)
Sed Germanicus cedentem in avia Arminium secu- tus, ubi primum copia fuit, evehi equites campumque quem hostis insederat eripi iubet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 63장1)
classem quippe et avia Oceani quaesita ne quis venientibus occurreret, ne pulsos premeret:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 15장4)
nam is aviam Octaviam et per eam Augustum avunculum praeferebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 75장4)
ne duces quidem in unum consulere, sed Civilis avia Belgarum circumibat, dum Claudium Labeonem capere aut exturbare nititur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 70장2)
duodecimum annum agens auiam Iuliam defunctam pro contione laudauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 8장 1:2)
transitque ad Antoniam auiam et undeuicensimo aetatis anno accitus Capreas a Tiberio uno atque eodem die togam sumpsit barbamque posuit, sine ullo honore qualis contigerat tirocinio fratrum eius.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 10장 1:4)
auiae Antoniae secretum petenti denegauit, nisi ut interueniret Macro praefectus, ac per istius modi indignitates et taedia causa extitit mortis, dato tamen, ut quidam putant, et ueneno;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 23장 2:2)
Lolliam Paulinam, C. Memmio consulari exercitus regenti nuptam, facta mentione auiae eius ut quondam pulcherrimae, subito ex prouincia euocauit ac perductam a marito coniunxit sibi breuique missam fecit interdicto cuiusquam in perpetuum coitu.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 25장 2:1)
quotiens Ostiam Tiberi deflueret aut Baianum sinum praeternauigaret, dispositae per litora et ripas deuersoriae tabernae parabantur insignes ganea[e] et matronarum institorio copas imitantium atque hinc inde hortantium ut appelleret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 27장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION