라틴어 문장 검색

Quae videns hominem flentem--cognovit enim eum esse extraneum --commota pietate in angiportum vocavitet quid ei accidisset interrogavit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 106:17)
nam ad deuerticulum rei uentum est.
(아풀레이우스, 변명 78:16)
Ac dum primum angiportum insistimus, statim civitas omnis in publicum effusa mira densitate nos insequitur, et quamquam capite in terram, immo ad ipsos inferos iam deiecto maestus incederem, obliquato tamen aspectu rem admirationis maximae conspicio;
(아풀레이우스, 변신, 3권 2:2)
"nec suadela mea sed ipsius rei necessitate lenitus, quippe iam semivivum illum in proxumum deportat angiportum."
(아풀레이우스, 변신, 9권 21:7)
et in quae diverticula significatio istius vocabuli flexa sit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IX 1:2)
Sed praeter ista quae Nigidius dicit, alio quodam diverticulo significationis religiosus pro casto atque observanti cohibentique sese certis legibus finibusque dici coeptus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IX 4:1)
Tertio, ii qui possunt censeri tanquam curiarum manus sinistrae, homines qui curiarum processus legitimos diverticulis et versutiis distorquent, iustitiamque in lineas obliquas et labyrinthos trahunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 6:7)
Omnibus viis atque angiportis triplicem vallum obduxerant — erat autem quadrato exstructus saxo neque minus XL pedes altitudinis habebat — quaeque partes urbis inferiores erant, has altissimis turribus denorum tabulatorum munierant.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 2:8)
Q. Volusio P. Scipione consulibus otium foris, foeda domi lascivia, qua Nero itinera urbis et lupanaria et deverticula veste servili in dissimulationem sui compositus pererrabat, comitantibus qui raperent venditioni exposita et obviis vulnera inferrent, adversus ignaros adeo ut ipse quoque exciperet ictus et ore praeferret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 25장1)
ut ad deuerticulum uentum est, dimissis equis inter fruticeta ac uepres per harundineti semitam aegre nec nisi strata sub pedibus ueste ad auersum uillae parietem euasit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 48장 3:1)
armati quoque, qui eos prosequebantur, eodem metu arma iactare ac nota deverticula petere coeperunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 13장 10:2)
Caeli, Lesbia nostra, Lesbia illa, illa Lesbia, quam Catullus unam plus quam se atque suos amavit omnes, nunc in quadriviis et angiportis glubit magnanimi Remi nepotes.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 581)
" viatori fesso, qui, diverticulo viso, ibi declinare vult, nunc me comparo;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM.10)
PETIS, Nepotiane carissime,litteris transmarinis et crebro petis, ut tibi brevi volumine digeram praecepta vivendi et, qua ratione is, qui saeculi militia derelicta vel monachus coeperit esse vel clericus, rectum Christi tramitem teneat, ne ad diversa vitiorum diverticula rapiatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 1:1)
Experimento didici asellum in via, cum lassus fuerit, diverticula quaerere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 10:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION