라틴어 문장 검색

Prima quod ex principis diuturna permansione metus augebatur hostilis, dein quod commerciis vetitis ultima necessariorum inopia barbari stringebantur, adeo ut, legatos supplices saepe mittentes, venialem poscerent pace.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 5장 7:2)
Qui enim vias naturae noverit, is deviationes etiam facilius observabit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 298:10)
At rursus, qui deviationes noverit, is accuratius vias describet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 298:11)
Nam si a lapsu primorum parentum, qui diverticulum fuit totius nostre deviationis, dispositiones hominum et tempora recolamus, non inveniemus nisi sub divo Augusto monarcha, existente Monarchia perfecta, mundum undique fuisse quietum. 2.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 16:4)
quodvis enim supplicium levius est hac permansione.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 18 2:3)
numquam enim in praestantibus in re publica gubernanda viris laudata est in una sententia perpetua permansio, sed, ut in enavigando tempestati obsequi artis est, etiam si portum tenere non queas, cum vero id possis mutata velificatione adsequi, stultum est eum tenere cum periculo cursum, quem coeperis, potius quam eo commutato quo velis tamen pervenire, sic, cum omnibus nobis in administranda re publica propositum esse debeat, id quod a me saepissime dictum est, cum dignitate otium, non idem semper dicere, sed idem semper spectare debemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 9 24:4)
& Quies relativa est permansio corporis in eadem illa navis regione vel parte cavitatis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 33:4)
At Quies vera est permansio corporis in eadem parte spatii illius immoti in qua Navis ipsa una cum cavitate sua & contentis universis movetur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 33:5)
digrediente autem spectatore de his planis, deviatio paulatim sentitur, & indies apparet major.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 47:4)
Quod deviatio caeteris paribus minor est ubi cauda obliquior est ad orbem Cometae, ut & ubi caput Cometae ad Solem propius accedit;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 47:5)
praesertim si spectetur deviationis angulus juxta caput Cometae.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 47:6)
Quod curvatura major est ubi major est deviatio, & magis sensibilis ubi cauda caeteris paribus longior est:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 47:8)
Quod deviationis angulus minor est juxta caput Cometae, major juxta caudae extremitatem alteram, atque adeò quod cauda convexo sui latere partes respicit à quibus fit deviatio, quaeque in rectâ sunt lineâ à Sole per caput Cometae in infinitum ductâ.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 47:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION