라틴어 문장 검색

Tunc, dimissis turbis, venit in domum, et accesserunt ad eum discipuli eius dicentes: " Dissere nobis parabolam zizaniorum agri ".
그 뒤에 예수님께서 군중을 떠나 집으로 가셨다. 그러자 제자들이 그분께 다가와, “밭의 가라지 비유를 저희에게 설명해 주십시오.” 하고 청하였다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 13장36)
Quidam autem ex Epicureis et Stoicis philosophi disserebant cum eo. Et quidam dicebant: " Quid vult seminiverbius hic dicere? "; alii vero: " Novorum daemoniorum videtur annuntiator esse ", quia Iesum et resurrectionem evangelizabat.
에피쿠로스 학파와 스토아 학파의 몇몇 철학자도 바오로와 대담을 나누었는데, 어떤 이들은 “저 떠버리가 도대체 무슨 말을 하려는 것인가?” 하기도 하고, 어떤 이들은 바오로가 예수님과 부활에 관한 복음을 전하는 것을 보고 “이방 신들을 선전하는 사람인 것 같군.” 하고 말하였다. (불가타 성경, 사도행전, 17장18)
Varro autem cum de parte orbis quae Europa dicitur dissereret, in tribus primis eius terrae fluminibus Rodanum esse ponit, per quod videtur eum facere Histro aemulum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, VII 3:1)
quod autem et in senatu pluribus verbis disserui et dixi in contione, in eo velim fidem meam liberes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 7 2:1)
Praeter haec de pignore quoque capiendo disserit deque multa dicenda senatori qui, cum in senatum venire deberet, non adesset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, VII 11:1)
qui cum eadem ferme de iure patrum ac plebis quae pro lege Licinia quondam contraque eam dicta erant cum plebeiis consulatus rogabatur disseruissent, rettulisse dicitur Decius parentis sui speciem, qualem eum multi qui in contione erant viderant, incinctum Gabino cultu super telum stantem, quo se habitu pro populo ac legionibus Romanis devovisset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 78:1)
si enim dicent ea de quibus disserent se dilucide perspicere nec ulla communione visorum inpediri, conprendere ea se fatebuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 60:1)
nunc autem ita disserunt, sic se dicere omnes stultos insanire, ut male olere omne caenum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 54:5)
quod vero de bono, utili, iusto disserere philosophiae officium esse dicunt, non obstat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 345:1)
Epicurus vero tuus (nam cum illo malo disserere quam tecum) quid dicit quod non modo philosophia dignum esset sed mediocri prudentia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 61:1)
Tunc divus Augustus surrexit sententiae suae loco dicendae, et summa facundia disseruit:
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 8:1)
de qua differentia disseram diligentius, cum de genere dicendi quaerendum erit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 45:4)
PLUTARCHUS in librorum quos Περι` Ψυχῆσ inscripsit primo, cum de morbis dissereret in animos hominum incidentibus, virgines dixit Milesii nominis fere quot tum in ea civitate erant repente sine ulla evidenti causa voluntatem cepisse obeundae mortis ac deinde plurimas vitam suspendio amisisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, X 2:1)
De cuius cultu dicturos nos priori volumine polliciti iam nunc disseremus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 1장 7:3)
Hanc Academiam novam appellant, quae mihi vetus videtur, si quidem Platonem ex illa vetere numeramus, cuius in libris nihil affirmatur et in utramque partem multa disseruntur, de omnibus quaeritur nihil certi dicitur - sed tamen illa quam exposuisti vetus, haec nova nominetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 58:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION