라틴어 문장 검색

sunt et de avibus dira auspicia, quod hic subiunxit dicendo 'solaque culminibus ferali carmine bubo saepe queri' et reliqua:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4539)
Quid etiam apertius ad documentum Trinitatis esse potest, quam illud quod postea in creatione hominis subjungitur, dicente Domino:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 20:26)
certant cum supra 'iuventus ruit' dixerit, subiunxit 'certant'. figuratum est, quia iuventus enuntiatione singulare est, intellectu plurale.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 642)
quoque omnis iste mos coemptionis et citra nominis nuncupationem dotis datae taxatione expediretur, quae res in manum conventio dicitur, subiunxit 'dotalesque tuae Tyrios permittere dextrae'. quid est enim aliud ' dextrae', quam in manum convenire?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 10310)
Qui in eo fortasse quod subjunxit de effectu operum dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 61:12)
et bene dispensat, ut cum adversam navigationem subiungit, Dionaeam Venerem dicat, ut hoc loco;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 192)
nam cum Aeneam dormire dixerit, satis congrue subiunxit, ut somno amans careret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 112)
nam cum dixisset 'invaserat', subiunxit 'vertit'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 7962)
Ac si iam placet omnis artis oratori subiungere, tolerabilius est sic potius dicere, ut, quoniam dicendi facultas non debeat esse ieiuna atque nuda, sed aspersa atque distincta multarum rerum iucunda quadam varietate, sit boni oratoris multa auribus accepisse, multa vidisse, multa animo et cogitatione, multa etiam legendo percucurrisse, neque ea ut sua possedisse sed ut aliena libasse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 218:1)
nec dextra valet cum dixisset 'clipeo', non subiunxit gladium, sed dextram, ut ostenderet, eum nec se armis tegendo, nec hostem telis petendo valuisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 8041)
illud etiam ordine congruo subiunxit ad perliciendum animum priusquam quicquam diceret 'munera praeferimus'. inde ordine 'nomen patriamque docemus, qui bellum intulerint', hoc est qui, unde, contra quos, qua causa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2436)
nec si miserum Fortuna Sinonem finxit, vanum etiam mendacemque inproba finget'. subiungit fabulam ex qua sibi fidem paret dicturus de equo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6919)
nam quod de Palamede dicit verum est, quod de se subiungit falsum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 813)
dicit Senecio quae res ferebat, aliqua subiungo.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 33 7:2)
cui commodissime subiungitur et ea species, quam distinctionem diximus:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 236:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION