라틴어 문장 검색

Lac quoque, quod in capitis doloribus et in acutis febribus et per eas facta nimia siti, ac, sive praecordia tument, sive biliosa urina est, sive sanguis fluxit, pro veneno est, in pthisi tamen, sicut in omnibus longis difficilibusque febriculis recte dari potest.
또한 우유는 두통과 심각한 열 또는 과도한 갈증이 발생하거나, 가슴이 팽창하거나, 또는 다량의 소변이 있거나 피가 독처럼 흘러 갈 경우에, 오래가며 잘 낫지 않는 미열인 상황처럼 결핵인 상황에서도 적절하게 투여될 수 있다. (켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장55)
Igitur tam intolerabile pondus collapsae turris licet [0433A] repentino casu procumberet, non caementorum aut petrarum collisione, in plurimas partes dissiliit, sed quassi et corrupti per loca muri ipsius arcis jacentes rimarum laesione hiabant, aditumque, sed tamen difficilem, exhibebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 72:11)
sed tamen difficile dictu est, quantopere conciliet animos comitas affabilitasque sermonis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 64:2)
Non sine causa tamen difficilius semper est creditum, quod Cicero saepe testatur, defendere quam accusare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 290:2)
Quaecumque videntur eminere in rebus humanis, quamvis pusilla sint et comparatione humillimorum extent, per difficiles tamen et arduos tramites adeuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 13:1)
neque nunc id agere, ut ab illis abductum exercitum teneat ipse, quod tamen sibi difficile non sit, sed ne illi habeant, quo contra se uti possint.
(카이사르, 내란기, 1권 85:22)
Inter initia tamen non difficilis curatio est, si inperata sunt corpori sitis, requies, inedia:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장17)
Inter initia tamen non difficilis curatio est, si inperata sunt corpori sitis, requies, inedia:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 4:1)
Mittere autem sanguinem quum sit expeditissimum usum habenti, tamen ignaro difficillimum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, X De sanguinis missione per venam - . 15:1)
Inter initia tamen non difficilis curatio est, si imperata sunt quies, sitis, inedia;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 4:1)
nam si esset ista cognitio iuris magna atque difficilis, tamen utilitatis magnitudo deberet homines ad suscipiendum discendi laborem impellere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 185:2)
est omnino illud difficilius sed tamen non diffidimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 3 1:6)
difficile est tamen hinc, remis utaris an aura, dicere:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 150)
Nec tu difficilis puero tamen esse memento:
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 814)
Gentiles quamvis usquequaque adunati in tot millibus, ut audistis, superveniant, nullis aggravati laboribus, nec longo itinere a terra sua egressi et fatigati, et jam usque Barich civitatem profecti, tamen non est difficile in manu Dei tot millia concludi, et a vestris paucis copiis consumi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 120:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION