라틴어 문장 검색

In collo eius morabitur fortitudo, et faciem eius praecedit angor.
목에는 힘이 서려 있어 그 앞에서는 공포가 날뛴다. (불가타 성경, 욥기, 41장14)
Preces afflicti, qui defessu angorem suum ante Dominum profundit.
[낙담하여 주님 앞에 근심을 쏟아붓는 가련한 이의 기도] (불가타 성경, 시편, 102장1)
in repromissione autem Dei non haesitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo,
그는 불신으로 하느님의 약속을 의심하지 않았을 뿐만 아니라, 오히려 믿음으로 더욱 굳세어져 하느님을 찬양하였습니다. (불가타 성경, 로마 신자들에게 보낸 서간, 4장20)
in qui bus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius, secundum principem potestatis aeris, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiae;
그 안에서 여러분은 한때 이 세상의 풍조에 따라, 공중을 다스리는 지배자, 곧 지금도 순종하지 않는 자들 안에서 작용하는 영을 따라 살았습니다. (불가타 성경, 에페소 신자들에게 보낸 서간, 2장2)
Nemo vos decipiat inanibus verbis; propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae.
여러분은 어느 누구의 허황한 말에도 속아 넘어가지 마십시오. 그러한 것 때문에 하느님의 진노가 순종하지 않는 자들에게 내립니다. (불가타 성경, 에페소 신자들에게 보낸 서간, 5장6)
Exspectatio quippe alicujus incommodi non tam spes dicenda est quam desperatio, hoc est diffidentia a bono.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:7)
Exspectatio quippe alicujus incommodi non tam spes dicenda est quam desperatio, hoc est diffidentia a bono.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 4:21)
Propter diffidentiam enim et imminentes angustias a duce subtractus est Antiochiae, et sic apostata factus, ad aratrum reversus est miseriarum, nec ultra per scalam cum duce coeli introiens januam, sanctorum mensa dignus fuit participari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 54:5)
Hujus itaque verba diffidentiae alii viri vehementer indignabantur, et formidolosos factos ad vocem Gerhardi arguebant, stare et repugnare adhortantes;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 22:3)
Quo verissime referente quae Gallus egerat coniuxque, super praeteritis maerens, et futurorum timore suspensus, angorem animi quam diu potuit .
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 2:2)
Quosdam domorum inclinata fastigia intrinsecus servabant intactos, angore et inedia consumendos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 7장 6:2)
Hocque angore impliciti, ut in stativis solati cessarunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 13:3)
His auditis ex diuturno angore portis reclusis omnes effusi, suscepere laeti pacificum ducem, seque purgantes, Nigrinum totius furoris auctorem, paucosque alios obtulerunt, eorum supplicio laesae crimina maiestatis et urbis aerumnas expiari poscentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 19:1)
Cuius moenia cum vidisset in favillas miserabiles consedisse, angorem animi tacitis fletibus indicans, pigriore gradu pergebat ad regiam, hoc maxime aerumnis eius illacrimans, quod ordo squalens occurrit et populus nimium quantum antehac florentissimus;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 9장 4:1)
Ita in Africa superior Gordianus in imperium raptus, adventantium periculorum angoribus implicatus vitam laqueo spiritu intercluso profundit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 6장 20:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION