라틴어 문장 검색

uerum ad disciplinam humani sermonis facilior est psittacus, glande qui uescitur et cuius in pedibus ut hominis quini digituli numerantur.
(아풀레이우스, 플로리다 12:12)
huc dum hibernis iam mensibus traicit, circa Pharmacussam insulam a praedonibus captus est mansitque apud eos non sine summa indignatione prope quadraginta dies cum uno medico et cubicularis duobus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 4장 1:3)
Non est tantum in eo servitus idoli, si quis duobus digitulis tura comprehensa in bustum arae iaciat aut haustum patera fundat merum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 5:6)
Et tamen, cum mensa posita librorum exposuisset struem, adducto supercilio contractisque naribus ac fronte rugata duobus digitulis concrepabat hoc signo ad audiendum discipulos provocans.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 18:7)
Relata ad se magnitudine aeris alieni, quam quidam eques Romanus dum vixit excedentem ducenties celaverat, culcitam emi cubicularem in eius auctione sibi iussit, et praeceptum mirantibus hanc rationem reddidit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 17:1)
Defert ad coniectorem quidam somniasse se ovum pendere ex fascea lecti sui cubicularis (est hoc in Chrysippi libro somnium);
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 199:1)
"Defert ad coniectorem quidam somniasse se ovum pendere ex fascia lecti sui cubicularis - est hoc in Chrysippi libro somnium - ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 199:1)
et cum fossam latam cubiculari lecto circumdedisset eiusque fossae transitum ponticulo ligneo coniunxisset, eum ipsum, cum forem cubiculi clauserat, detorquebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 59:2)
Qui mihi nunc uno digitulo fores aperis fortunatus Nae tu istas faxo calcibus saepe insultabis frustra.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 2119)
Ut muliercula aut aliquis in mulierculam ex viro versus digitulos meos ducat ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 53:2)
Quidam se a cinerario impulsos moleste ferunt et contumeliam vocant ostiari difficultatem, nomenculatoris superbiam, cubiculari supercilium.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 72:4)
quoniam occasio ad eam rem fuit mea virtute parta, ut quantum velles tantum sumeres, sic hoc digitulis duobus sumebas primoribus?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 430)
Vix quidem hercle, ita pauxilla est, digitulis primoribus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 164)
Agedum ergo, tange utramvis digitulo minimo modo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 432)

SEARCH

MENU NAVIGATION