라틴어 문장 검색

ut prudentiam doceant adulescentulas, ut viros suos ament, filios diligant,
그래야 그들이 젊은 여자들을 훈련시켜, 남편을 사랑하고 자녀를 사랑하며, (불가타 성경, 티토에게 보낸 서간, 2장4)
Qui diligit convivia, in egestate erit; qui amat vinum et pinguia, non ditabitur.
향락을 좋아하는 자는 궁핍한 사람이 되고 술과 기름을 좋아하는 자는 부자가 되지 못한다. (불가타 성경, 잠언, 21장17)
Qui diligit pecuniam, pecunia non implebitur; et, qui amat divitias, fructum non capiet ex eis; et hoc ergo vanitas.
돈을 사랑하는 자는 돈으로 만족하지 못하고 큰 재물을 사랑하는 자는 수확으로 만족하지 못하니 이 또한 허무이다. (불가타 성경, 코헬렛, 5장9)
Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius libenter vesceretur; et Rebecca diligebat Iacob.
이사악은 사냥한 고기를 좋아하여 에사우를 사랑하였고, 레베카는 야곱을 사랑하였다. (불가타 성경, 창세기, 25장28)
Dicit ei iterum secundo: " Simon Ioannis, diligis me? ". Ait illi: " Etiam, Domine, tu scis quia amo te ". Dicit ei: " Pasce oves meas ".
예수님께서 다시 두 번째로 베드로에게 물으셨다. “요한의 아들 시몬아, 너는 나를 사랑하느냐?” 베드로가 “예, 주님! 제가 주님을 사랑하는 줄을 주님께서 아십니다.” 하고 대답하자, 예수님께서 그에게 말씀하셨다. “내 양들을 돌보아라.” (불가타 성경, 요한 복음서, 21장16)
Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Iesus: " Simon Ioannis, diligis me plus his? ". Dicit ei: " Etiam, Domine, tu scis quia amo te ". Dicit ei: " Pasce agnos meos ".
그들이 아침을 먹은 다음에 예수님께서 시몬 베드로에게 물으셨다. “요한의 아들 시몬아, 너는 이들이 나를 사랑하는 것보다 더 나를 사랑하느냐?” 베드로가 “예, 주님! 제가 주님을 사랑하는 줄을 주님께서 아십니다.” 하고 대답하자, 예수님께서 그에게 말씀하셨다. “내 어린 양들을 돌보아라.” (불가타 성경, 요한 복음서, 21장15)
nam cum te semper amavi dilexique, tum mei amantissimum cognovi in omni varietate rerum mearum, tum patris tui pluribus beneficiis vel defensus tristibus temporibus vel ornatus secundis et sum totus vester et esse debeo, cum praesertim matris tuae, gravissimae atque optimae feminae, maiora erga salutem dignitatemque meam studia quam erant a muliere postulanda perspexerim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 7 1:2)
quem nos, et quia tuus et quia te dignus est filius et quia nos diligit semperque dilexit, in primis amamus carumque habemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 7 15:4)
sed nec eum verae amicitiae gustasse delicias qui vel laesus desiit diligere quem semel amavit.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:39)
qui enim diligit iniquitatem non amat, sed odit animam suam;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:31)
Non pol quo quemquam plus amem aut plus diligam Eo feci:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 1, scene 231)
Fideliorem hominem et qui faciliores haberet accessus ad aures tuas ferens litteras meas, numquam potui reperire, quam nunc dominus obtulit servum et ministrum Christi diaconum Paulum ambobus nobis carissimum, ut aliquid tibi loquerer non pro potentia tua et honore quem geris in isto saeculo maligno, nec pro incolumitate carnis tuae corruptibilis atque mortalis, quia et ipsa transitoria est, et quam diu sit, semper incertum est, sed pro illa salute quam nobis promisit Christus, qui propterea hic exhonoratus atque crucifixus est, ut doceret nos bona saeculi huius magis contemnere quam diligere, et hoc amare et sperare ab illo, quod in sua resurrectione monstravit;
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 1:1)
), de quo tu ad me scripsisti, postea quam non auderet reprehendere, laudare coepisse, nos, ut ostendit, admodum diligit, amplectitur, amat, aperte laudat, occulte sed ita ut perspicuum sit invidet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 13 8:2)
sed tamen, ut scires eum a me non diligi solum verum etiam amari, ob eam rem tibi haec scribo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 474)
nemo nos amat qui te non diligat ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 7 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION