라틴어 문장 검색

Igitur consurge mane, tu et servi domini tui, qui venerunt tecum, et, cum de nocte surrexeritis et coeperit dilucescere, pergite ".
그러니 그대는 그대와 함께 온 옛 주군의 부하들과 더불어 아침 일찍 일어나시오. 아침 일찍 일어나 동이 트는 대로 길을 떠나시오.” (불가타 성경, 사무엘기 상권, 29장10)
Surrexit ergo David et omnis populus, qui erat cum eo, et transierunt Iordanem, donec dilucesceret; et ne unus quidem residuus fuit, qui non transisset fluvium.
다윗은 자기를 따르는 온 백성과 더불어 일어나 요르단을 건넜는데, 아침이 밝기까지 요르단을 건너지 못한 사람은 하나도 없었다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 17장22)
sed metu et dubietate corda eorum concussa sunt, singulique haesitantes de prima ingressione et ascensione murorum plurimum renitebantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 36:3)
Quod exercitus magnus, qui adhuc extra muros altera in parte spatiosae urbis consederat, de adventu et ingressione Corbahan hos in montanis et in arce voces exaltare, cornibus strepere et congredi arbitrati sunt, penitus ignorantes quomodo urbs tradita et capta in manu Gallorum sit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 44:3)
Eodem tempore post victoriam Christianorum, Sansadonias, filius Darsiani regis Antiochiae, matrem [0524B] suam cum duobus filiis redemit pretio trium millium byzantiorum de manu Willehelmi, viri nobilissimi, commilitonis et compatriotae comitis Reymundi de Provincia, quos idem Willehelmus in prima invasione et ingressione Antiochiae sopore gravatos primo diluculo captivavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 48:1)
Aperte igitur velut ordine ipso ingressionis vocem quamdam justus emittit, tempus illud non esse concubitus, neque deliciarum, quo omnibus immineret interitus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 21장 3:9)
Nam diffidentiae, inquit, et timori cum ingressione huiuscemodi minime convenit et maesti atque formidantes ab hac tam intrepida ac tam decora incedendi modulatione alieni sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XI 19:1)
ipsi comprehensi ad me, cum iam dilucesceret, deducuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 6:6)
ac video hanc primam ingressionem meam non ex oratoriis disputationibus ductam sed e media philosophia repetitam, et eam quidem cum antiquam tum subobscuram aut reprehensionis aliquid aut certe admirationis habituram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 3장 2:1)
interdum enim cursus est in oratione incitatior, interdum moderata ingressio, ut iam a principio videndum sit quem ad modum velis venire ad extremum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 59장 3:1)
cuius, ut arma sumpsit, ingressio laetitiam attulit sociis, terrorem autem hostibus, ut ipsum Hectorem, quem ad modum est apud Homerum, toto pectore trementem provocasse ad pugnam paeniteret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 49:1)
iam dilucescebat, cum signum consul dedit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 293:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION