라틴어 문장 검색

Nota etiam quod amans nihil sapidum ab amante consequitur nisi ex illius voluntate procedat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 2장: 사랑이란 어떤 사람들 사이에서 이루어지나 3:2)
Semper amorem crescere vel minui constat. V. Non est sapidum quod amans ab invito sumit coamante. VI.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 22:4)
quidquid sine caelestium litterarum sale, ac dulcissimi illius nominis condimento, quamvis subtiliter disputatum legero vel audiero, nec sapidum mihi potest esse nec lucidum.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 2:26)
nec mel aliave species vinum sic sapidum reddit, ut sitis vehemens aquam.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 3:5)
Si autem unus adesset quem aeque ut te ipsum diligeres, a quo te similiter diligi non dubitares, nonne omnia quae prius videbantur amara, dulcia redderentur et sapida?
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 1:29)
Eius in auxilium iurant Periuria, spondet Falsus Amor, Leuitas animi, Lasciuia mendax, Insipidus Dulcor, sapidus Dolor, egra Voluptas, Prosperitas adversa, locus lugubris, amara Gaudia, Paupertas diues, Opulencia pauper.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:13)
Dulce malum, mala dulcedo, sibi dulcor amarus, Cujus odor sapidus, insipidusque sapor.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:4)
Nam dicit Regula Amoris,"Non est sapidum, quod amans ab invito sumat amante."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 113:10)
altera enim resconstringit vires et exarduit, altera solvit et diluit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 24:7)
altera enim res vires constringit et exhaurit, altera solvit et diluit;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 70:25)
Si ergo lutum est corpus, oblinit nos utique, non diluit, et coinquinat animam inquinamento intemperantiae.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 6:4)
ac deinde querela de justorum dilata mercede diluitur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 1:4)
cuius imperio truci, stimulis reginae exsertantis ora subinde per aulaeum, nec diluere obiecta permissi nec defensi periere complures.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 9장 3:2)
Qui cum obiecta dilueret, ostenderetque neutrum sine iussu fecisse, nefando assentatorum coetu perisset urgente, ni adspiratione superni numinis Eusebia suffragante regina, ductus ad Comum oppidum Mediolano vicinum, ibique paulisper moratus, procudendi ingenii causa (ut cupidine flagravit) ad Graeciam ire permissus est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 2장 8:1)
Ipse denique Charietto, dum cedentes obiectu corporis et vocis obiurgatorio sonu audentius retinet, pudendumque diluere dedecus fiducia diu standi conatur, oppetit telo letali confossus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 1장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION