라틴어 문장 검색

Unde ad posticum praedictum revertentes milites, qui scala urbem intraverant, penetrale hujus postici ferro acutissimo, ingeniis Turcorum parato, fractis muris ampliaverunt, et sic principes ac socii eorum equo et pedibus spatiose intromissi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 42:7)
Inter haec Galli morarum impatientes, securibus gladiisque succincti, patefacta sunt egressi postica, observata nocte squalida et inluni, orantes caeleste praesidium, ut propitium adesset et libens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 6장 7:1)
Clamet alius eiusdem provinciae Victor episcopus, cui relicto in eadem poena in qua etiam Priscus fuit, nusquam nisi in dioecesi eius ab aliquo communicatur episcopo.
(아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 8:5)
tu autem saepe dare tabellariis publicanorum poteris per magistros scripturae et portus nostrarum dioecesium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 15 5:10)
postea veroquam Taurum transgressus sum, mirifica exspectatio Asiae nostrarum dioecesium quae sex mensibus imperi mei nullas meas acceperat litteras, numquam hospitem viderat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 21 13:2)
Maias omnium dioecesium praeter Ciliciae mirabilia quaedam effecimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 2 8:4)
quid enim erat, quod me persequerentur in castra Taurumve transirent, cum ego Laudicea usque ad Iconium iter ita fecerim, ut me omnium illarum dioecesium, quae eis Taurum sunt, omniumque carum civitatum magistratus legationesque convenirent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 8 4:9)
nulla in desolatis cura dioecesibus 1 [parochiisque]. 2 videas in ecclesiis aut putres culminum lapsus aut valvarum cardinibus avulsis basilicarum aditus hispidorum veprium fruticibus obstructos.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Basilio salutem 8:1)
nam peragratis forte dioecesibus cum domum veni, si quod schedium temere iacens chartulis putribus ac veternosis continebatur, raptim coactimque translator festinus exscripsi, tempore hiberno nil retardatus, quin actutum iussa complerem, licet antiquarium moraretur insiccabilis gelu pagina et calamo durior gutta, quam iudicasses imprimentibus digitis non fluere sed frangi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 2:1)
Hannibal, postquam est nuntiatum milites regios in vestibulo esse, postico, quod devium maxime atque occultissimi exitus erat, fugere conatus, ut id quoque occursu militum obsaeptum sensit et omnia circa clausa custodiis dispositis esse venenum, quod multo ante praeparatum ad tales habebat casus, poposcit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 606:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION