라틴어 문장 검색

ut diripias spolia et capias praedam, ut inferas manum tuam super deserta iterum inhabitata et super populum, qui est congregatus ex gentibus, qui acquisivit pecora et substantiam et habitat in umbilico terrae.
이는 네가 약탈질과 노략질을 하면서, 한때 폐허였지만 이제는 사람들이 사는 곳, 여러 민족들에게서 모여 와 세상의 중심에 살면서 가축과 재산을 늘려 가는 이들에게 손을 대려는 것이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 38장12)
cum urbem vi cepissent captamque diripuissent, Carthaginem inde petunt, atque omnem agrum circa depopulati postremo tecta quoque iniuncta muro portisque incenderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 233:3)
mox ipsa castra legionibus circumdatis, cum Volscos inde etiam pavor expulisset, capta direptaque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 268:4)
castra capta direptaque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 337:2)
castra hostium capta direptaque, quorum praeda onustum militem in Romana castra dictator reducit, haudquaquam tam victoria laetum, quam quod praeter exiguam deformatam incendio partem cetera contra spem salva invenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 335:1)
castra eodem impetu capta direptaque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 558:3)
captis direptisque ante noctem iniectus ignis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 572:4)
castra capta direptaque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 262:1)
eodem ferme die ab Attalo rege Opuntiorum urbs capta diripiebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 90:1)
duae subinde urbes captae direptaeque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 74:2)
Octavio capitur diripiturque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 574:2)
Marco itidem moderante imperium, unum spirando vesania gentium dissonarum, post bellorum fragores immensos, post aerumnas urbium captarum et direptarum, et pessum datas copias, concitas probi rectoris interitu, partes earum exiguas reliquisset intactas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 13:1)
Vettium pignoribus captis et direpta supellectile male mulcatum ac pro rostris in contione paene discerptum coiecit in carcerem;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 17장 2:2)
itaque captam urbem diripi iussit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 6장 26:2)
HANNIBAL post Cannensem pugnam castraque capta ac direpta confestim ex Apulia in Samnium moverat, accitus in Hirpinos a Statio Trebio pollicente se Compsam traditurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION