라틴어 문장 검색

et qui artem disceret, quando artifex fieret?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XIII 6:5)
Artes discere vult pecuniosas?
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LVI5)
quod numquam effecisset ipsius iuris scientia, nisi eam praeterea didicisset artem quae doceret rem universam tribuere in partis, latentem explicare definiendo, obscuram explanare interpretando, ambigua primum videre, deinde distinguere, postremo habere regulam qua vera et falsa iudicarentur et quae quibus propositis essent quaeque non essent consequentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 41장 2:6)
Thrasymachus Chalcedonius cum hoc et Prodicus Cius et Abderites Protagoras, a quo decem milibus denariorum didicisse artem, quam edidit, Euathlus dicitur, et Hippias Eleus et, quem Palameden Plato appellat, Alcidamas Elates.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 13:1)
Namque ipse non ab hominibus, neque per hominem institutus, canendi artem didicit, sed diuinitus adiutus gratis canendi donum accepit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXII [XXIV]. 1:1)
Piscatores Omnibus modis qui pauperes sunt homines miseri vivont, praesertim quibus nec quaestus est, nec didicere artem ullam:
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 11)
nam quaedam artes usu discuntur, sicut ipsa maxima parte medicina, quae ante Hippocratem fuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 39610)
magnoque esse argumento homines scire pleraque ante quam nati sint, quod iam pueri, cum artis difficilis discant, ita celeriter res innumerabilis arripiant, ut eas non tum primum accipere videantur, sed reminisci et recordari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 99:7)
disce bonas artes, moneo, Romana iuventus, non tantum trepidos ut tueare reos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:312)
sed quam Marte ferox et vinci nescius armis, tam numquam, facta pace, cruoris amans, adde quod ingenuas didicisse fideliter artes emollit mores nec sinit esse feros, nec regum quisquam magis est instructus ab illis, mitibus aut studiis tempora plura dedit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 922)
tamen, ne aut magna nimium videar exigere, qui eundem virum bonum esse et dicendi velim, aut multa, qui tot artibus pueritia discendis morum quoque praecepta et scientiam iris civilis praeter ea, quae de eloquentia tradebantur, adiecerim, quique haec operi nostro necessaria esse crediderint, velut moram rei perhorrescant et desperent ante experimentum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 256:1)
Peregrinatio non facit medicum, non oratorem, nulla ars loco discitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 19:1)
disces docebisque artes, alias quae vitam instruant, alias quae ornent, alias quae regant.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 106:4)
hi dicebantur in eo tempore μαθηματικοί, ab his scilicet artibus quas iam discere atque meditari inceptaverant:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, IX 7:1)
Nulla ars absque magistro discitur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION