라틴어 문장 검색

Audite ergo, reges, et intellegite; discite, iudices finium terrae.
임금들아, 들어라. 그리고 깨달아라. 세상 끝까지 통치하는 자들아, 배워라. (불가타 성경, 지혜서, 6장1)
quem cum adulescentem ipsum propter eius modestiam, humanitatem, animum et amorem erga me singularem mirifice diligo, tum patrem eius re doctus intellexi et didici mihi fuisse semper amicissimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 15 1:2)
Quam qui bene intellexit ac didicit, quid in quaque re faciendum sit sibi ipse praecipit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 2:2)
Sed haec, inquit M. Varro, aut omnino non discimus aut prius desistimus quam intellegamus cur discenda sint.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XVIII 7:1)
Et si forte illic illud iustum acutissime pervides, non cogantur infirmi modo discere, quod ego nondum intellego, ut hoc circa eos in hac causa servetur quod dominus ait:
(아우구스티누스, 편지들, 21. (A. D. 405 Epist. LXXXIII) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo Ac Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Alypio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 5:2)
quibus ego credo, nec possum Atti Navi quem commemorabas lituum contemnere, sed qui ista intellecta sint a philosophis debeo discere, praesertim cum plurimis de rebus divini isti mentiantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 14:7)
Sed facillime discit auditor et quid agatur intellegit, si complectare in principio genus naturamque causae, si definias, si dividas, si neque prudentiam eius impedias confusione partium nec memoriam multitudine;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 8장 3:2)
Sed ego in his praeceptis hanc vim et hanc utilitatem esse arbitror, non ut ad reperiendum quod dicamus, arte ducamur sed ut ea, quae natura, quae studio, quae exercitatione consequimur, aut recta esse confidamus aut prava intellegamus, cum quo referenda sint didicerimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 232:5)
Tu homo, tantum nomen, si intellegas te vel de titulo Pythiae discens, dominus omnium morientium et resurgentium, ad hoc morieris, ut pereas?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 48장 8:2)
Et quia alicuius tunc nominis aestimabar super studio scripturarum, numquam convenit, . quin de scripturis aliquid interrogaret nec statim adquiesceret, sed moveret e contrario quaestiones, non ut contenderet, sed ut quaerendo disceret earum solutiones, quas opponi posse intellegebat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 7:4)
quocirca intellegi necesse est in ipsis rebus, quae discuntur et cognoscuntur, invitamenta inesse, quibus ad discendum cognoscendumque moveamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 71:5)
Tunc demum intelleges, quid faciendum tibi, quid vitandum sit, cum didiceris, quid naturae tuae debeas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 3:4)
Sed tamen cum omnis gradus aetatis recordor tuae cumque vitam tuam ac studia considero, neque, quo tempore ista didiceris, video, nec magno opere te istis studiis, hominibus, libris intellego deditum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 82:4)
meritoque intellegendum, quia omnes, qui uoluntatem eius, a quo creati sunt, discerent et facerent, aeterna ab illo praemia essent percepturi.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXII. 1:2)
intellexi enim ex tuo sermone quodam, cum meam maestitiam et desperationem accusares domi tuae, discere te ex meis libris animum meum desiderare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 28 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION