라틴어 문장 검색

Nec mediocriter haesitavi, sitne aliquod discrimen aetatum, an quamlibet teneri nihil a robustioribus differant;
저는 여간 주저하지 않았습니다, 세대 간의 차이가 어느 정도 있어야 하는지, 아니면 강건함으로부터 예민한 것도 절대 차이를 두면 안되는지; (소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 96 2:1)
Praeterea maioris altitudinis homo feminam ordinis inferioris fideliter non solet amare, sed, si amet, cito eius fastidit amorem et ipsam pro levi causa contemnit, quod manifesta ratione cognoscitur amoris obviare mandatis, in cuius curia generis nunquam potuit sibi locum vindicare discrimen, sed ordinis cuiuscunque reperiantur amantes, aequali ordine consueverunt in amoris aula militiam promereri et nullius generis maioritatis praerogativa gaudere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 4:3)
Ille graves casus, duri et discrimina belli Enumerat, tumidisque instaurat praelia verbis.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 12:5)
Post tantos belli strepitus, post funera Martis, Post gladii furias, post tot discrimina Cesar Non fraudes pugnamque stili sensisset inhertem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:8)
Que partes anime sociat, que federat illam Carni confirmatque fidem, que musica uoces Diuidit et numeris uariat discrimina uocum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:10)
Non meat, immo uolat nec enim discrimine passus Inscribit terram nec gramen curuat eundo, Sed celeri cursu terram delibat euntis Passus et in terra uestigia nulla relinquit, Sed leuis aura suos stupet inuenisse volatus Miraturque sui Boreas torpescere cursum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 6:3)
Si te nulla mouent rerum discrimina, saltem Te gratis moueat tua gracia, suscipe uota Que damus et precibus deuotis pondera dona.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 10:18)
Armatur celestis homo superumque beata Progenies, que tanta noui discrimina Martis Sola subit;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 22:2)
Illic gallus, tanquam vulgaris astrologus, suae vocis horologio, horarum loquebatur discrimina.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:97)
- Ubi comitis ejus filius Turcorum saevissimum post nonnulla vitae discrimina prosternit, victorque regreditur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 97:2)
- Post altera discrimina pars inimica diffugit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 91:2)
- Qualiter Willhelmus comes a Turcopolis deceptus, cum magno discrimine Antiochiam pervenerit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 63:3)
Et eciam Ysoppus dixit, Ne confidatis secreta nec his retegatis, Cum quibus egistis pugne discrimina tristis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 16:11)
Nec confidatis secreta nec detegatis Cum quibus egistis pugnæ discrimina tristis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 59:1)
Ne confidatis secreta nec hijs detegatis, Cum quibus egistis pugnæ discrimina tristis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 122:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION