라틴어 문장 검색

Iamque apparatu cunctorum alacritate perfecto, exsiliente lucifero, operum variae species cum turribus ferratis admovebantur, quorum in verticibus celsis aptatae ballistae propugnatores agitantes humilius disiectabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 7장 2:1)
Et ne sagittariorum procursus nostrorum cuneos disiectaret, illatis concitatius signis, spiculorum impetum fregit, datoque ad decernendum sollemniter signo, denseti Romani pedites confertas hostium frontes, nisu protruserunt acerrimo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 17:1)
neque insterni tamen delicate arceram iusserunt, quoniam satis esset invalido cuimodi vectabulum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 31:2)
Scapula totius seditionis [familiae ac libertinorum] caput ex proelio Cordubam cum venisset, familiam et libertos convocavit, pyram sibi extruxit, cenam adferri quam optimam imperavit, item optimis insternendum vestimentis;
(카이사르, 히스파니아 전기 33:7)
illi alacres pars arma locant, pars ardua raptis insternunt tabulata toris oriturque trementum
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 490:1)
desipientia fit, quia vis animi atque animai conturbatur et, ut docui, divisa seorsum disiectatur eodem illo distracta veneno.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 13:3)
insternor eleganter tamquam onus laturus, ut de animalibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 7221)
fixae, ut in secundo turris ac tecta domorum, mobiles, ut in duodecimo meminit subdideratque rotas pontesque instraverat altos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5273)
sed ita, quemadmodum dictum est fulvique insternor pelle leonis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5366)
" Haec fatus, latos umeros subiectaque colla veste super fulvique insternor pelle leonis, succedoque oneri;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 31:21)
Ecce autem flammis inter tabulata volutus ad caelum undabat vortex turrimque tenebat, turrim, compactis trabibus quam eduxerat ipse subdideratque rotas pontisque instraverat altos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 26:16)
post hunc personae pallaeque repertor honestae Aeschylus et modicis instravit pulpita tignis et docuit magnumque loqui nitique cothurno.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 9:2)
"ast ego doner dum licet igne meo terraque insternar avita!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권79)
sparsis subito correpta canistris silvestris regina chori decurrit in aequum vertice ab Ogygio trifidamque huc tristis et illuc lumine sanguineo pinum disiectat et ardens erectam attonitis implet clamoribus urbem:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권169)
nec ponto submota intrabat amaram Dorida, possessum donec iam fluctibus altis Nereidum miserata cohors ad pectora matris impulit, illa manu ceu vivum amplexa reportat insternitque toris riparum atque umida siccat mollibus ora comis, atque haec ululatibus addit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권173)

SEARCH

MENU NAVIGATION