라틴어 문장 검색

Iamque apparatu cunctorum alacritate perfecto, exsiliente lucifero, operum variae species cum turribus ferratis admovebantur, quorum in verticibus celsis aptatae ballistae propugnatores agitantes humilius disiectabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 7장 2:1)
Et ne sagittariorum procursus nostrorum cuneos disiectaret, illatis concitatius signis, spiculorum impetum fregit, datoque ad decernendum sollemniter signo, denseti Romani pedites confertas hostium frontes, nisu protruserunt acerrimo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 17:1)
Ad hunc modum transactis voluptarie paucis noctibus, quadam die percita Fotis ac satis trepida me accurrit indicatque dominam suam, quod nihil etiam tunc in suos amores ceteris artibus promoveret nocte proxima in avem sese plumaturam atque ad suum cupitum sic devolaturam;
(아풀레이우스, 변신, 3권 18:1)
Habitat nidulaturque in segetibus, id ferme temporis, ut appetat messis pullis iam iam plumantibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIX 5:1)
desipientia fit, quia vis animi atque animai conturbatur et, ut docui, divisa seorsum disiectatur eodem illo distracta veneno.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 13:3)
sparsis subito correpta canistris silvestris regina chori decurrit in aequum vertice ab Ogygio trifidamque huc tristis et illuc lumine sanguineo pinum disiectat et ardens erectam attonitis implet clamoribus urbem:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권169)

SEARCH

MENU NAVIGATION