라틴어 문장 검색

deinde coniunctione, quae neque asperos habeat concursus neque diiunctos atque hiantis et sit circumscripta non longo anfractu sed ad spiritum vocis apto habeatque similitudinem aequalitatemque verborum, cum ex contrariis sumpta verbis verba paribus paria respondeant relataque ad idem verbum et geminata ac duplicata vel etiam saepius iterata ponantur constructioque verborum tum coniunctionibus copuletur tum dissolutionibus quasi relaxetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 4:2)
Corpora summi spiritus dici possunt etiam angeli, ab eo ut dictum est spiritualiter vivificati, vel etiam corpora dicit, secundum quod omnem creaturam corpoream dicimus, hoc est circumscriptam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 54:5)
Ex eo autem corporeas credimus esse intellectuales naturas, quod localiter circumscribuntur, sicut et anima humana quae carne clauditur, et daemones qui per substantiam angelicae naturae sunt corporei.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 54:9)
Qua ratione altera persona ab altera diversa est, sive etiam ab ipsa Trinitate, cum eadem penitus, ut dictum est, trium personarum substantia sit, nec ulla ab invicem vel essentiae diversitate vel accidentium, sive formarum proprietate disjunctae sunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 33:4)
Nam et cum ipsum necesse sit immortalem esse, vel immortalis dicatur, nequaquam hinc divinae naturae necessitas ab ejus voluntate disjuncta est, cum et hoc ipse velit esse quod necesse est ipsum esse, id est quod non potest non esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 20:8)
Nam et singulis totis sic diversae partes ad compositionem ipsorum conveniunt, ut tamen in suis naturis sint disjunctae, quae quadam aggregatione sunt conjunctae, velut ossa et caro in humano corpore, vel ligna et lapides in unius domus compositione.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 28:23)
unum quidem in quo hypothetica disjuncta est falsa, ac si ita diceremus, necessarii nomen bis ponentes:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 34:18)
Etsi per omnia inveniamini dignus amari, nimis tamen ampla et aspera terrarum intercapedo nos disiungit, ut amoris vicissim praestandi solatia locum sibi valeat et tempus idoneum opportunitas invenire.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 8:2)
Mulierem quandam, quae primo fuerat uxor et nunc a viro manet divortio interveniente disiuncta, qui maritus fuerat ad suum instanter invitat amorem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 15:2)
Tam vario disjuncta situ, tot dissona linguis.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 7:1)
Surgit ad hoc placidi uultus gestusque modesti Circumscripta modum Prudencia.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 30:1)
Ergo, circumscriptae rei haec detur descriptio, inexplicabilis naturae haec exeat explicatio;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 39:8)
Non enim originalem Cupidinis naturam in honestate, redarguo, si circumscribatur frenis modestiae, si habenis temperantiae castigetur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:4)
Hujus statura mediocritatis erat circumscripta limitibus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 74:2)
Unde graece dicitur, ---, quod disjuncta connectat, nexuque constringat indissolubili, ita ut naturali unitate sibi credas convenire.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 4:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION