라틴어 문장 검색

hanc enim insaniam, quae iuncta stultitiae patet latius, a furore disiungimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 11:11)
quid enim diversius esse putandumst aut magis inter se disiunctum discrepitansque, quam mortale quod est inmortali atque perenni iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 20:10)
ego autem, ut semel Nonarum illarum Decembrium iunctam invidia ac multorum inimicitiis eximiam quandam atque immortalem gloriam consecutus sum, non destiti eadem animi magnitudine in re publica versari et illam institutam ac susceptam dignitatem tueri, sed postea quam primum Clodi absolutione levitatem infirmitatemque iudiciorum perspexi, deinde vidi nostros publicanos facile a senatu diiungi, quamquam a me ipso non divellerentur, tum autem beatos homines, hos piscinarios dico amicos tuos, non obscure nobis invidere, putavi mihi maiores quasdam opes et firmiora praesidia esse quaerenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 19 12:1)
et iungamus vicissim conubia: filias vestras tradite nobis et filias nostras accipite vobis.
우리와 인척 관계를 맺읍시다. 여러분의 딸들을 우리에게 주고, 우리 딸들을 데려가십시오. (불가타 성경, 창세기, 34장9)
Et venerunt in terram Gessen. Iunctoque Ioseph curru suo, ascendit obviam patri suo in Gessen; vidensque eum irruit super collum eius et inter amplexus diu flevit.
요셉은 자기 병거를 준비시켜, 아버지 이스라엘을 만나러 고센으로 올라갔다. 요셉은 그를 보자 목을 껴안았다. 목을 껴안은 채 한참 울었다. (불가타 성경, 창세기, 46장29)
Sin autem minor est numerus, ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum, qui iunctus est domui suae, iuxta numerum animarum, quae sufficere possunt ad esum agni.
만일 집에 식구가 적어 짐승 한 마리가 너무 많거든, 사람 수에 따라 자기 집에서 가장 가까운 이웃과 함께 짐승을 마련하여라. 저마다 먹는 양에 따라 짐승을 골라라. (불가타 성경, 탈출기, 12장4)
Iunxit ergo currum et omnem populum suum assumpsit secum;
파라오는 자기 병거를 갖추어 군사들을 거느리고 나섰다. (불가타 성경, 탈출기, 14장6)
Non suscipies famam falsam nec iunges manum tuam cum impio, ut dicas falsum testimonium.
‘너희는 헛소문을 퍼뜨려서는 안 된다. 악인과 손잡고 거짓 증인이 되어서는 안 된다. (불가타 성경, 탈출기, 23장1)
Quinque cortinae sibi iungentur mutuo, et aliae quinque nexu simili cohaerebunt.
다섯 폭을 옆으로 나란히 잇고 다른 다섯 폭도 옆으로 나란히 이어라. (불가타 성경, 탈출기, 26장3)
Facies et quinquaginta fibulas aureas, quibus cortinarum vela iungenda sunt, ut unum habitaculum fiat.
그리고 금 갈고리 쉰 개를 만들어, 이 두 쪽을 하나하나 갈고리로 맞걸어서 한 성막이 되게 하여라. (불가타 성경, 탈출기, 26장6)
E quibus quinque iunges seorsum et sex sibi mutuo copulabis, ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices.
다섯 폭을 따로 잇고 나머지 여섯 폭도 따로 이어라. 여섯째 폭은 천막 앞에서 겹치게 하여라. (불가타 성경, 탈출기, 26장9)
Facies et quinquaginta fibulas aeneas, quibus iungantur ansae, ut unum ex omnibus tabernaculum fiat.
또 청동 갈고리 쉰 개를 만들고, 그 갈고리를 고에 꿰어 한 천막이 되게 이어라. (불가타 성경, 탈출기, 26장11)
catenasque aureas iunges anulis, qui sunt in marginalibus eius;
금줄 두 개를 가슴받이 양쪽 끝에 있는 그 고리에 걸어라. (불가타 성경, 탈출기, 28장24)
Et stans in porta castrorum ait: " Si quis est Domini, iungatur mihi! ". Congregatique sunt ad eum omnes filii Levi.
모세가 진영 대문에 서서, “누구든지 주님의 편이거든 나에게로 오너라.” 하고 외치자, 레위의 자손들이 모두 그에게 모여들었다. (불가타 성경, 탈출기, 32장26)
Cave, ne umquam cum habitatoribus terrae, quam intraveris, iungas amicitias, quae tibi sint in ruinam;
너희가 들어가는 땅의 주민들과 계약을 맺지 않도록 조심하여라. 그것이 너희에게 올가미가 될 것이다. (불가타 성경, 탈출기, 34장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION