라틴어 문장 검색

cervum et capream, bubalum, tragelaphum, pygargum, orygem, rupicapram.
사슴과 영양과 꽃사슴, 들염소와 산염소, 그리고 들양과 산양이다. (불가타 성경, 신명기, 14장5)
Filii tui defecerunt, iacent in capite omnium viarum sicut oryx illaqueatus, pleni indignatione Domini, increpatione Dei tui.
네 아들들은 주님의 노여움을, 네 하느님의 질책을 가득 입어 그물에 걸린 영양처럼 실신하여 길모퉁이마다 쓰러져 있구나. (불가타 성경, 이사야서, 51장20)
Currunt instanter ad illam Visus et auditus, sed uoto dispare certant:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 32:8)
Euo concludit animus, dum dispare ritu Pugnant:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 4:17)
Illic ore thymus disparere disputans[0439B] Certabat, reliquis floribus invidens Narcissi sociis flore, jocantia Ridebant tacito murmure flumina.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 3:3)
Arabes autem, quorum consilio Turci a Damasco illuc convenerant, vitae diffidentes, in cavernis montium et caecis latebris, subito ut mures absconditi a facie regis, disparuerunt cum armentis et supellectile, quae in auxilium aedificandi praesidii illuc congesserant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 58:1)
hic Hyperionio Solem de semine nasci fecerat et pariter, forma sed dispare, Lunam, aurorae noctisque duces;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:25)
Ferae pecudes, ut capreoli, damacque, nec minus orygum cervorumque genera et aprorum, modo lautitiis ac voluptatibus dominorum serviunt, modo quaestui ac reditibus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 1장 1:1)
Nec vero patiendus est oryx, aut aper, aliusve quis ferus ultra quadrimatum senescere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 1장 7:3)
sed nec structor erit cui cedere debeat omnis pergula, discipulus Trypheri doctoris, aput quem sumine cum magno lepus atque aper et pygargus et Scythicae volucres et phoenicopterus ingens et Gaetulus oryx hebeti lautissima ferro caeditur et tota sonat ulmea cena Subura.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI42)
Matutinarum non ultima praeda ferarum Saevos oryx constat quot mihi morte canum!
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, XCV Oryx1)
si dispares, quid intersit, et cur non aeque in oratione atque in versu numerus appareat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 54장7)
& insignis ejus quantitas meo computo collocavit disparentes Cometas satis longè infra Jovem.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 14:5)
ob splendorem Lunae crescentis disparuit. Jan. 25.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 17:31)
belle erit, etiam si omnia hoc anno tempestas dispare pallavit:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 46:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION