라틴어 문장 검색

Et omnia commixta sunt: sanguis et homicidium, furtum et fictio, corruptio et infidelitas, turbatio et periurium,
모든 것이 뒤엉켜 있다. 유혈과 살인, 도둑질과 사기, 부패, 불신, 폭동, 위증 (불가타 성경, 지혜서, 14장25)
Si ergo propter infidelitatem gentilium, hi qui aliquibus eorum testimoniis vel dictis utantur, arguendi sunt:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 5:1)
multo amplius illi qui Origenis tot et tantis haeresibus irretiti expositiones atque sententias tam studiose ad nostram transtulerunt atque induxerunt aedificationem, cum ex infidelitate damnabiliores omnibus, ut dictum est, constet esse haereticos.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 5:2)
Ibi nulla cogitationum occultatio, nulla affectionum dissimulatio.
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 2:7)
Quocirca sic colenda est amicitia, ut si forte certis ex causis admittenda videatur dissimulatio, sed simulatio numquam.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:1)
Quomodo, quaeso, dissimulatio necessaria est, quae ut mihi videtur, semper vitium est.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:3)
Distingue, rogo, inter simulationem et dissimulationem.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:8)
Porro dissimulatio dispensatoria quaedam est, vel poenae, vel correptionis dilatio, sine consensu interiori, pro loco, pro tempore, pro persona.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:19)
Sic eo tempore quo animus intentus pluribus, minus est ad ea quae dicenda sunt idoneus, vel, aliis supervenientibus causis, paululum commotior sensus ei fuerit aliquantulum perturbatus, dissimulatione opus est, donec interiori tumultu sedato, corripientem aure pacatiore sustineat.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:22)
David rex, cum praeventus concupiscentia homicidium adulterio copulasset, correpturus eum propheta nathan, regiae deferens maiestati, non subito, nec mente turbata tantae personae crimen impegit, sed congrua dissimulatione praemissa, prudenter ipsius regis contra se ipsum sententiam extorsit.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:23)
Sed episcopus aliquantulum renisus est imperatori, propter infidelitatem erga Gallos, quam ab eo extorsit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 96:2)
De hac ingenti fraude et infidelitate coram rege convictus a testibus idoneis, non ultra se valens excusare, conticuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 118:5)
Nam et illae videntes servantibus legem Dei repositam esse mercedem gloriae, conservari earum ab Angelis habitacula, sibi autem dissimulationis et contumaciae supplicia futura, et pudorem et confusionem;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 5:4)
Quae probra aliaque his maiora, dissimulatione iugi neglecta, ita effrenatius exarserunt, ut nec Epimenides ille Cretensis, si fabularum ritu ab inferis excitatus redisset ad nostra, solus purgare sufficeret Romam:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 5:1)
At vero Theruingi, iam dudum transire permissi, prope ripas etiam tum vagabantur, duplici impedimento adstricti, quod ducum dissimulatione perniciosa, nec victui congruis sunt adiuti, et tenebantur consulto nefandis nundinandi commerciis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION