라틴어 문장 검색

moxque occulte divisim abscessimus, nec nos ulterius nisi raro latenterque vidimus, dissimulantes plurimum quod egeramus.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 4:3)
quaedam tam divisim quam conjunctim de eis aeque dicuntur, ut Deus, Dominus, Creator, omnipotens, sapientia, virtus, justitia, etc. Solum vero hoc nomen quod est persona pluraliter proferimus, cum videlicet plures proferimus personas, non deos aut dominos nec ullam in caeteris pluralitatem recipiamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 7:3)
ad hoc omnia antiquiora tam curiose spectabat et aut virtutes pensitabat aut vitia rimabatur, ut iudicium esse factum ad amussim diceres.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, IV 2:3)
Sed decemviri minuere atque extinguere volentes huiuscemodi violentiam pulsandi atque laedendi talione, eo quoque metu coercendos esse homines putaverunt neque eius qui membrum alteri rupisset et pacisci tamen de talione redimenda nollet tantam esse habendam rationem arbitrati sunt, ut an prudens inprudensne rupisset spectandum putarent aut talionem in eo vel ad amussim aequiperarent vel in librili perpenderent;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 35:2)
Eo quod, si res haec ad amussim politicam examinata essent, longe fuisset rebus suis consultius ut tyrannus in Anglia regnaret, odio populi et turbis expositus, quam talis princeps cuius virtutes non poterant non magnum et potentem eum reddere, quandocunque eum rerum suarum compotem fieri contigisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 2:24)
Principibus etiam hoc magno usui esse possit, si opiniones et vota consiliorum suorum et divisim et coniunctim recipiant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 8:5)
Nam opportunitatis maturitas vel immaturitas est (ut antea diximus) ad amussim examinanda.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXI. DE MORA 1:10)
pars imperabant, pars architectabantur, pars muros moliebantur, pars amussibus regulabant, pars trullis linebant, pars scindere rupes, pars mari, pars terra vehere intendebant, partesque diverse diversis aliis operibus indulgebant;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 46:2)
quod si, hi viri, forte reputaverint, quam difficile sit, Graecam et Romanam linguas ad amussim callere, quamque multum temporis, in earum studio prosequendo, necessario insumendum sit, et, denique, quam pauci de linguarum earum doctoribus, vere eruditi et doctrina exculti sint, certe scriptori culpam, si qua sit, condonare et ignoscere haud gravabuntur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.20)
Classicos, insuper, scriptores, tam Graecos, quam Romanos, non sermone patrio tantum, sed ejusdem fere significationis verbis, Latine, interpretari et exponere ad amussim sciant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.46)
Videndum ergo, ne magis varietas veteres delectaverit, quam ut ad amussim verum sit festorum dierum nomina sic vocata.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 13:1)
Verum ut hoc experimentum cum Theorijs ad amussim congruat, habenda est ratio tum resistentiae aeris, tum etiam vis Elasticae concurrentium corporum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 37:7)
Nam proportio SP + PH ad PH ut 2SP ad L, in casu hujus Corollarii, fit DS + DH ad DH ut 4DS ad L, & divisim DS ad DH ut 4DS - L ad L.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. III. De motu Corporum in Conicis Sectionibus excentricis. 50:3)
Sit enim H umbilicus alter figurae descriptae, & cum sit SA ad AG ut Sa ad aG, erit divisim Sa - SA seu SH ad aG - AG seu Aa in eadem ratione, adeoq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. IV. De Inventione Orbium Ellipticorum, Parabolicorum & Hyperbolicorum ex umbilico dato. 16:7)
1) ita rectangulum QPr est ad rectangulum SPt, ac divisim ita rectangulum QPR est ad rectangulum PS × PT. Q. E. D.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 6:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION