라틴어 문장 검색

qui macro pauper agello noluit in Flavi ludum me mittere, magni quo pueri magnis e centurionibus orti laevo suspensi loculos tabulamque lacerto ibant octonos referentes Idibus aeris, sed puerum est ausus Romam portare docendum artis quas doceat quivis eques atque senator semet prognatos.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: de vera nobilitate 1:2)
Hie docet ars, monstrat racio, doctrina fatetur Littera cur simplex, cur indiuisa uocetur, Cur sibi mendicet elementi littera nomen, Vel tropice soleat elementum littera dici;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:20)
Usus et ars docuit, quod sapit omnis homo.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 9:7)
Usus et ars docuit, quod sapit omnis homo.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 69:10)
Cumque locus criptae nulli superabilis ipse Ante uideretur, uinci tamen arte docetur.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XI. De bubonibus et coruis 12:19)
Ad dominantis (h)onus ad danda tributaque pronus Amodo quisquis eris, quid agas, hac arte doceris;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIV. De uulpe et leone 15:17)
velut ille carinae longaevus rector, variis quem saepe procellis exploravit hiems, ponto iam fessus et annis aequoreas alni nato commendat habenas et casus artesque docet:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:261)
Nos autem magister artium docuit usus, primi anni malleolorum formare incrementa, nec pati vitem supervacuis frondibus luxuriantem silvcscere;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 11장 2:1)
hominum experientia cepit 'ex- perientia' nullo docente ars per usum reperta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3162)
et, si satis esse putatis ea, quae isti scriptores artis docent, discere, quae multo tamen ornatius, quam ab illis dicuntur, et uberius explicavit Antonius - sed, si his contenti estis atque eis etiam, quae dici voluistis a me, ex ingenti quodam oratorem immensoque campo in exiguum sane gyrum compellitis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 70:2)
Num me puerum de virgine doctis artibus efficiet?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 61:16)
disces docebisque artes, alias quae vitam instruant, alias quae ornent, alias quae regant.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 106:4)
'quoniam initia et semina veteris eloquentiae satis demonstrasse videor, docendo quibus artibus antiqui oratores institui erudirique soliti sint, persequar nunc exercitationes eorum.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 33장 4:2)
qui cum rem novam vidisset, pleniorem de industria artem homines docuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1386)
has autem descriptiones esse aptas et raras convenit, sicut etiam Horatius docet in arte poetica, dicens purpureus late qui splendeat unus et alter adsuitur pannus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 6532)

SEARCH

MENU NAVIGATION