라틴어 문장 검색

ut in principiis, quibus ut benevoli, ut dociles, ut attenti sint qui audiant, efficiendum est propriis locis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 26장 1:2)
49. Propter primam partem notandum quod ad bene exordiendum tria requiruntur, ut dicit Tullius in Nova Rhetorica, scilicet ut benevolum et attentum et docilem reddat alis auditorem;
(단테 알리기에리, Epistolae 112:1)
iubent enim exordiri ita, ut eum, qui audiat, benevolum nobis faciamus et docilem et attentum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 80:1)
id fieri tribus maxime rebus inter auctores plurimos constat, si benevolum, attentum, docilem fecerimus, non quia ista non per totam actionem sint custodienda, sed quia initiis praecipue necessaria, per quae in animum iudicis, ut procedere ultra possimus, admittimur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 14:2)
nam si iudicem benevolum, attentum, docilem habeo, quid amplius debeam optare, non reperio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 60:1)
In ancipiti maxime benevolum iudicem, in obscuro docilem, in humili attentum parare debemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 50:2)
nam benevolum auditorem invocatione dearum, quas praesidere vatibus creditum est, et intentum proposita rerum magnitudine et docilem summa celeriter comprehensa facit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 49:3)
Da ergo servo tuo cor docile, ut iudicare possit populum tuum et discernere inter bonum et malum. Quis enim potest iudicare populum tuum hunc multum? ".
그러니 당신 종에게 듣는 마음을 주시어 당신 백성을 통치하고 선과 악을 분별할 수 있게 해 주십시오. 어느 누가 이렇게 큰 당신 백성을 통치할 수 있겠습니까?” (불가타 성경, 열왕기 상권, 3장9)
quidquid praecipies, esto brevis, ut cito dicta percipiant animi dociles teneantque fideles:
무엇이든지 조언하려거든, 짧게 하라, 빠르게 말한 것들을 마음이 순하게 이해하고, 충실하게 붙잡게 하기 위해: (퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 10:17)
Suadere primum, dein corrigere benivoli est.
고치기 전에 먼저 충고하는 것이 친절한 것이다. (푸블릴리우스 시루스, 격언집, 699)
benevola etiam et iucunda in rebus exterioribus operum exhibitio. Ivo.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:8)
Si se benevolum alteri praebuerit, vel iucundum, ille se minus diligi proclamabit.
(DE AMICITIA, CAPUT XIV. Qui minus idonei ad amicitiam. 1:9)
Mihi et huic Gratiano illa sufficit, quam tuus Augustinus describit, colloqui scilicet et conridere, et vicissim benevole obsequi;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIII. Non pariter admittendi omnes. 2:1)
Quomodo principium mentem mouet, erigit aurem, Excitat auditum, cor iudicis apparat illi, Quo magis attentus, docilis magis atque benignus Redditur auditor et mentem dedicat auri;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:14)
Aer meis disciplinatus doctrinis, nunc aura benevola gratulatur, nunc nubium fletibus quasi compatiens lacrymatur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION