라틴어 문장 검색

iratus est contra eum vir Dei et ait: " Si percussisses quinquies aut sexies, percussisses Syriam usque ad consummationem; nunc autem tribus vicibus percuties eam ".
그러자 하느님의 사람이 임금에게 화를 내며 말하였다. “임금님께서 대여섯 번 치셨더라면, 아람을 쳐서 전멸시키셨을 것입니다. 그러나 이제는 아람을 세 번밖에 치실 수 없게 되었습니다.” (불가타 성경, 열왕기 하권, 13장19)
Postea vero Londinum reversus est, comitem Surriae locumtenentem suum in partibus relinquens, et Richardum Tunstallum militem auratum principalem suum commissarium constituens ad subsidium levandum, cuius ne dodrantem quidem remisit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 2:9)
Propter hoc crimen et alia quaedam ei imputata, condemnatus est in summa bis mille librarum, cumque vir esset animosus et prioribus vexationibus induratus, ne dodrantem quidem solvere voluit, et simul (ut videtur) verbis quibusdam contumacibus in eiusmodi prosecutiones invectus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 13:23)
et (quia paucus est spiritus odoratus qui subsistit in viola) infundantur post singulas quartas horae violae novae et recentes ad sexies;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 435:8)
sexies enim sex xxxvj restituunt.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Ex eiusdem atque alterius numeri natura qui sunt quadratus et parte altera longior, omnes proportionum habitudines constare 39:12)
Quod si se ipsae extremitates multiplicent et fiant tres sexies, xviij conficiunt, quod est prioris summae dimidium.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De armonica medietate eiusque proprietatibus 6:21)
Sexies enim quinque xxx sunt, quinquies vero tres xv.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De tribus medietatibus, quae armonicae et geometricae contrariae sunt 1:11)
Primo pro nummata vini, ex hac bibunt libertini, semel bibunt pro captivis, post hec binbunt ter pro vivis, quater pro Christianis cunctis, quinquies pro fidelibus defunctis, sexies pro sororibus vanis, septies pro militibus silvanis.
(CARMINA BURANA 3:1)
nam commode proseinditur duabus, una iteratur, tertiatur dodrante, in liram satum redigitur quadrante operae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 8:4)
Avarius quidam dupondio et dodrante altum sulcum, latum pedum quinque faciunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 5:1)
Quod deinde cum est factum, fossor insequitur, scrobemque alternis omissis in ordinem spatiis a calamo ad proximum calamum non minus altum quam duo pedes et semissem planis locis refodit, acclivibus in dupondiumet dodrantem, praecipitibus etiam in tres pedes.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 15장 2:1)
Ac tamen 1 nec maior pede nee dodrante minor esse debet:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 19장 1:3)
Vallis et uliginosi campi situs patitur etiam trigemmem, qui est paulo minor dodrante, longior utique semipede.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 19장 2:1)
quippe seminibus vineaticis nimium me profundos censuisse fieri scrobes adiecto dodrante super altitudinem bipedaneam, quam Celsus et Atticus prodiderant;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 1장 1:2)
Sed non est dupondii et dodrantis altitudo, quae istud efficere possit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 1장 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION