라틴어 문장 검색

Iacta super Dominum curam tuam et ipse te enutriet non dabit in aeternum fluctuationem iusto.
네 근심을 주님께 맡겨라. 그분께서 너를 붙들어 주시리라. 의인이 흔들림을 결코 내버려 두지 않으시리라. (불가타 성경, 시편, 55장23)
ab eo, qui portat hyacinthum et coronam, usque ad eum, qui operitur lino crudo: furor, zelus, tumultus, fluctuatio et timor mortis et iracundia perseverans et contentio.
자주색 옷을 입고 왕관을 쓴 자부터 누더기를 걸친 자에 이르기까지, (불가타 성경, 집회서, 40장4)
Si mea namque inveniretur infructifera sollicitudo, post multas me oporteret fluctuationes atque procellas mortis subire naufragium, nisi forte spe meus animus quamvis fallaci regatur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 2:8)
ruina etiam senectutis, crinem suis nivibus tentabat aspergere, quem ipsa virgo humerorum spatio inordinaria fluctuatione non permiserat juvenari, sed sub disciplina ejus cogebat excessum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 74:4)
Tandem Baldewinus omni mentis suae fluctuatione exclusa, concessit obses fieri, et exsilio pro salute fratrum suorum transferri.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 10:5)
quidam vero super ejus dolore nimium ac dolenter flebant, eo quod tanto principe destitui in hoc longo exsilio pertimescebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 36:7)
Alii vero ab insecutoribus eripi existimantes et mari se credentes, intolerabili procellarum fluctuatione absorpti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 24:3)
" Et non solumte vindicabit, sed etiam omnem rancorem omnemque fluctuationem a cordetuo removebit atque evellet;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 236:9)
Sed humanarumrerum tam immensa fluctuatio variante meritorum ordine summi rectoris distinguiturarbitrio.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 187:74)
Ille enim cum Palaestinam transiret, Aegyptum petens, Iudaeorum faetentium et tumultuantium saepe taedio percitus, dolenter dicitur exclamasse:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 5장 5:1)
Quod dolenter ferens Igmazen, ereptamque sibi gloriam gemens, quia non contigerat ad castra Romana vivum ducere perduellem, interposita fide publica per Masillam, ipse camelo necati cadaver impositum ferens, cum tentoria exercitus adventaret, ad Subicarense castellum locata, in iumentum transtulit sarcinale, et Theodosio obtulit exultanti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 55:1)
Hocque populus qui muros obsidebat dolenter accepto, ad vindictam detentorum regum (ut opinabatur) paulatim augescens, multa minabatur et saeva.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 7:1)
Qui autem contrariam huic viam ingressi sunt atque nihil prorsus sciri posse asseruerunt, sive ex sophistarum veterum odio sive ex animi fluctuatione aut etiam ex quadam doctrinae copia in hanc opinionem delapsi sint, certe non contemnendas ejus rationes adduxerunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 6:4)
an dolenter iam 'miserae', quae in hoc consilio filii periclitatur?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 2142)
et cum singuli casus humanarum miseriarum graviter accipiuntur, si dicuntur dolenter, tum adflicta et prostrata virtus maxime luctuosa est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 211:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION