라틴어 문장 검색

Nam non esse anxiam tristemque beatitudinem nec doloribus molestiisque subiectam quid attinet dicere, quando in minimis quoque rebus id appetitur quod habere fruique delectet?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 2:14)
Qui fratris audito interitu, prae dolore validius molestia corporis illi adaucta, et ipse post dies octo morte occubuit, et juxta fratris speluncam more fidelium appositus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 10:11)
cum enim certe nihil homini possit melius esse quam vacare omni dolore et molestia perfruique maximis et animi et corporis voluptatibus, videtisne quam nihil praetermittatur quod vitam adiuvet, quo facilius id, quod propositum est, summum bonum consequamur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 75:2)
Quemadmodum minuta lumina claritas solis obscurat, sic dolores, molestias, iniurias virtus magnitudine sua elidit atque opprimit et quocumque adfulsit, ibi quicquid sine illa apparet, extinguitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 20:3)
Labra autem saepe finduntur eaque res habet cum dolore etiam hanc molestiam, quod sermo prohibeatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장57)
Labra autem saepe finduntur eaque res habet cum dolore etiam hanc molestiam, quod sermo prohibetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 12:1)
eaque res habet cum dolore etiam hanc molestiam, quod sermo prohibetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XII De oris vitiis, quae manu, et ferro curantur. 13:2)
in quo quantum ceteris profuturi simus, non facile dixerim, nostris quidem acerbissimis doloribus variisque et undique circumfusis molestiis alia nulla potuit inveniri levatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 121:4)
ergo inquit dolor diuturnus habet laetitiae plus quam molestiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 44:18)
Sed singulis perturbationibus partes eiusdem generis plures subiciuntur, ut aegritudini invidentia - utendum est enim docendi causa verbo minus usitato, quoniam invidia non in eo qui invidet solum dicitur, sed etiam in eo cui invidetur - , aemulatio, obtrectatio, misericordia, angor, luctus, maeror, aerumna, dolor, lamentatio, sollicitudo, molestia, adflictatio, desperatio, et si quae sunt de genere eodem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 16:1)
quis autem vel eum iure reprehenderit, qui in ea voluptate velit esse, quam nihil molestiae consequatur, vel illum, qui dolorem eum fugiat, quo voluptas nulla pariatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 42:4)
ceteris vero nulla perfunctis propria molestia, casus autem alienos sine ullo dolore intuentibus etiam ipsa misericordia est iucunda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 12 6:1)
Necnon et qualiter Ismenias Thebanus, Boetiorum pluribus, quos inficiati doloris tormenta vexabant, modis ferunt cunctas abstersisse molestias.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 44:4)
vereor enim ne natura, cum corpora nobis infirma dedisset isque et morbos insanabilis et dolores intolerabilis adiunxisset, animos quoque dederit et corporum doloribus congruentis et separatim suis angoribus et molestiis implicatos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 3:2)
ut enim, cum cibo et potione fames sitisque depulsa est, ipsa detractio molestiae consecutionem affert voluptatis, sic in omni re doloris amotio successionem efficit voluptatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 48:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION