라틴어 문장 검색

scilicet aequoreos plus est domuisse Britannos perque papyriferi septemflua flumina Nili victrices egisse rates Numidasque rebelles Cinyphiumque Iubam Mithridateisque tumentem nominibus Pontum populo adiecisse Quirini et multos meruisse, aliquos egisse triumphos, quam tantum genuisse virum?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 68:5)
Numquid praebebis equo fortitudinem aut circumdabis collo eius iubam?
너는 말에게 힘을 넣어 줄 수 있느냐? 그 목을 갈기로 입힐 수 있느냐? (불가타 성경, 욥기, 39장19)
Et regnum quartum erit robustum velut ferrum; quomodo ferrum comminuit et domat omnia, et sicut ferrum comminuens conteret et comminuet omnia haec.
그러고 나서 쇠처럼 강건한 넷째 나라가 생겨날 것입니다. 쇠가 모든 것을 부수고 깨뜨리듯이, 그렇게 으깨 버리는 쇠처럼 그 나라는 앞의 모든 나라를 부수고 깨뜨릴 것입니다. (불가타 성경, 다니엘서, 2장40)
quoniam saepe compedibus et catenis vinctus dirupisset catenas et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare;
이미 여러 번 족쇄와 쇠사슬로 묶어 두었으나, 그는 쇠사슬도 끊고 족쇄도 부수어 버려 아무도 그를 휘어잡을 수가 없었다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 5장4)
Omnis enim natura et bestiarum et volucrum et serpentium et etiam cetorum domatur et domita est a natura humana;
온갖 들짐승과 날짐승과 길짐승과 바다 생물이 인류의 손에 길들여질 수 있으며 또 길들여져 왔습니다. (불가타 성경, 야고보 서간, 3장7)
linguam autem nullus hominum domare potest, inquietum malum, plena veneno mortifero.
그러나 사람의 혀는 아무도 길들일 수 없습니다. 혀는 쉴 사이 없이 움직이는 악한 것으로, 사람을 죽이는 독이 가득합니다. (불가타 성경, 야고보 서간, 3장8)
hic membra leonis Hispida mentitur, tortisque comantia flammis Colla quatit, rutilasque jubas;
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 17:3)
Ergo se totam concedens uirgo labori, Duriciem ferri temptat mollire, rigorem Flectere, torporem delere, fugare stuporem, Vt, ferri delicta domans, exemplet in axem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:31)
Instrumenta prius manibus prefecta relinquens, Ingreditur lathomi studium, domat arte rigorem Marmoris et primum partes complanat ad unguem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:35)
Hic uidet irrigui fontis radiare nitorem Qui prediues aquis, reliquo conspectior anne, Sidera luce domat, precellit mella sapore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:17)
In terra positus, in celo mente beata Viuat et in terris peregrinet corpore solo, Virtutum diues opibus, fecundus amore Celesti, carnisque domet racione tirannum, Teque tuum fateatur opus, quis fecerit actor Predicet artificemque suum factura loquatur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 10:13)
[0455D] Qui prius auctorum solvendo sophismata vicit, Vincitur hoc monstro, caetera monstra domans.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:18)
Nisi vero et accipitres, aves domitae et gratissimae procerum et nobilium, calore eodem et siti moriebantur in manibus eas ferentium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 4:10)
Quadringenti tantum equi Turcorum in Antiochia reperti et capti sunt, quos minime adhuc suo more ad equitandum [0495B] domuerant, aut in persecutione hostium flectere, et calcaribus urgere didicerant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 56:6)
et sine mora columbas duas, aves gratas ac domitas, secum allatas eduxerunt a sinu suo, ac charta, ducis responsis promissisque fidelibus inscripta, caudis illarum filo innodata, e manibus suis has ad ferenda laeta nuntia emiserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 18:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION