라틴어 문장 검색

Et spado, qui non operatus est per manus suas iniquitatem nec cogitavit adversus Dominum nequissima, dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Domini acceptissima.
제 손으로 무도한 짓을 저지르지 않고 주님께 악한 것을 생각해 내지 않는 고자도 행복하여라. 그는 자기의 믿음 덕분에 특별한 은총을 받고 주님의 성전에서 아주 흡족한 몫을 받을 것이다. (불가타 성경, 지혜서, 3장14)
Et quibusdam dicentibus de templo, quod lapidibus bonis et donis ornatum, esset dixit:
몇몇 사람이 성전을 두고, 그것이 아름다운 돌과 자원 예물로 꾸며졌다고 이야기하자, 예수님께서 이르셨다. (불가타 성경, 루카 복음서, 21장5)
legebantur et indicta gentibus tributa, pondus argenti et auri, numerus armorum equorumque et dona templis ebur atque odores, quasque copias frumenti et omnium utensilium quaeque natio penderet, haud minus magnifica quam nunc vi Parthorum aut potentia Romana iubentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 60장6)
tum electus a Galba ad dona templorum recognoscenda diligentissima conquisitione effecit, ne cuius alterius sacrilegium res publica quam Neronis sensisset.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 6장 5:1)
dum pecuniam vel gravia auro templorum dona sibi quisque trahunt, maiore aliorum vi truncabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 33장5)
Indigetes flevisse deos, urbisque laborem Testatos sudore Lares, delapsaque templis Dona suis, dirasque diem foedasse volucres Accipimus;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:20)
nec ignoro fuisse quosdam, qui translationem in rationali quoque genere ponerent hoc nodo, hominem occidi, iussus ab . dona templi cogenti tyranno dedi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 161:1)
vel pecunia est haec, si venditurus fabricavit, vel gloria, si laboravit in nomen, vel religio, si donum templo paravit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 6:3)
non colere donis templa votivis libet.
(세네카, 파이드라 2:8)
Postremo si Romanae religiones regna praestant, nunquam retro Iudaea regnasset despectrix communium istarum divinitatum, cuius et deum victimis et templum donis et gentem foederibus aliquamdiu Romani honorastis, numquam dominaturi eius, si1 non deliquisset ultimo in Christum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 26장 2:2)
Quod itaque modo animae nostrae corpora sancti Spiritus dicendae sunt, quas ipse per aliquod gratiae suae donum quasi templum inhabitat, et virtutibus vivificat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:2)
in Gallia fana templaque deum donis referta expilauit, urbes diruit saepius ob praedam quam ob delictum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 54장 2:1)
' ultimo templis compluribus dona detraxit simulacraque ex auro uel argento fabricata conflauit, in iis Penatium deorum, quae mox Galba restituit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 32장 4:4)
Dona deum templis nato victore ferebat, cum videt exstinctos fratres Althaea referri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 47:1)
quaeque dies bellum, belli tibi sustulit iram, parsque simul templis utraque dona tulit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 123)

SEARCH

MENU NAVIGATION