라틴어 문장 검색

item, quod forte dubitanter et ab eo quod est sileo, silenta loca dixit et pulverulenta et pestilenta et quod carendum tui est pro te quodque magno impete pro impetu;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VII 8:1)
Non dubitanter Alexandrini classem producunt atque instruunt:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 14:6)
Sic enim excussi educatique pulli deponunt ingenia silvestria, clausique vivariis haud dubitanter progenerant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 15장 7:4)
Sive illa ferax est suberis, haud dubitanter utilissimas alvos 5 faciemus ex corticibus, quia nec hieme frigent,6 nec candent aestate;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 6장 1:2)
tum iacentem et impeditum tribuni et centuriones et ceterorum, ut quisque audentiae habuisset, adcurrerent trucidarentque, primas sibi partis expostulante Scaevino, qui pugionem templo Salutis [in Etruria] sive, ut alii tradidere, Fortunae Ferentino in oppido detraxerat gestabatque velut magno operi sacrum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 53장3)
Et aliis Germanorum populis usurpatum raro et privata cuiusque audentia apud Chattos in consensum vertit, ut primum adoleverint, crinem barbamque submittere, nec nisi hoste caeso exuere votivum obligatumque virtuti oris habitum.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 31장 1:1)
nec defuit audentia Druso Germanico, sed obstitit Oceanus in se simul atque in Herculem inquiri.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 34장 3:1)
sed utrique Platonis ubertate completi certam quandam disciplinae formulam composuerunt et eam quidem plenam ac refertam, illam autem Socraticam dubitanter de omnibus rebus et nulla affirmatione adhibita consuetudinem disserendi reliquerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 21:3)
illum autem, quod ei viro succedendum esset, verecunde et dubitanter recepisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 22장 2:1)
compulsus eo quo minime volebam, ne in extremis essem, plane pericula non dubitanter adii.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 31 2:6)
de me quidem non dubitanter quin omnia de meo consilio et vos fecissetis et Cannutius faceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 3 2:5)
Praeterea, si datur Homero et mollia vocabula et Graeca ad levitatem versus contrahere extendere inflectere, cur tibi similis audentia praesertim non delicata sed necessaria non detur?
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 4 4:2)
Quia visus es mihi in scriptis meis adnotasse quaedam ut tumida quae ego sublimia, ut improba quae ego audentia, ut nimia quae ego plena arbitrabar.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 26 5:2)
fontes et nondum audentia labi flumina restituit dat terrae gramina, frondes arboribus, laesasque iubet revirescere silvas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 34:4)
probabilis tamen cupiditas honestorum et velut tutioris audentiae est temptare, quibus paratior venia est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 5:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION